라틴어 문장 검색

quae deseri a me, dum quidem spirare potero, nefas iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 95:4)
Cuius responso iudices sic exarserunt, ut capitis hominem innocentissimum condemnarent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 233:1)
ut enim nulla materies tam facilis ad exardescendum est, quae nisi admoto igni ignem concipere possit, sic nulla mens est tam ad comprehendendam vim oratoris parata, quae possit incendi, nisi ipse inflammatus ad eam et ardens accesserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 190:4)
nunc vero sibilis vulgi, sermonibus honestorum, fremitu Italiae vereor ne exarserint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 2:4)
hoc loco fortibus sane oculis Cassius (Martem spirare diceres) se in Siciliam non iturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:10)
non enim vidisses fratrem tuum, non eum quem reliqueras, non eum quem noras, non eum quem flens flentem, prosequentem proficiscens dimiseras, ne vestigium quidem eius nec simulacrum sed quandam effigiem spirantis mortui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 1:8)
nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia divina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere potuisset, propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 2:2)
et sunt qui de via Appia querantur, taceant de curia, et qui ab eo spirante forum putent potuisse defendi, cuius non restiterit cadaveri curia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 3:1)
quod facile factu fuit, neque tam multos neque repugnantis multi armati paratique occidunt tantumque odi crudelitatisque uerunt ut eos omnis gurgulionibus insectis relinquerent, ne, si quem semivivum ac spirantem etiam reliquissent, minor eis honor haberetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 1:4)
ergo in ea omni genere amplificationis exarsimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 2:6)
ira exardescit, libido concitatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:3)
sed is ut contra Stoicos, quos studiosissime semper refellebat et contra quorum disciplinam ingenium eius exarserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 83:3)
& par est ratio Fluidi, sive id in vase moto claudatur, sive in spatiis liberis ad modum venti spiret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 68:8)
urnae ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum seu ceraso peccent casiae, nescire paratus:
(페르시우스, 풍자, satire 619)
Fremit captiva pubes intus et, dum murmurat, roborea moles spirat alieno metu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION