라틴어 문장 검색

, ad conficiendas centurias homines excellenti gratia.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 8:3)
argumentum quod in pueris elucet spes plurimorum, quae cum emoritur aetate, manifestum est, non naturam defecisse sed curam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 31:2)
quae quidem cum ita est ab ipsa nobis concessa natura, ut indocti quoque ac non sentientes ea frequenter utantur, tum ita iucunda atque nitida, ut oratione quamlibet clara proprio tamen lumine eluceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 223:2)
summus ille quidem in his quoque operibus fuerit, sed maioribus clarius elucebit, cum regenda senatus consilia et popularis error ad meliora ducendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 32:2)
Animum excellentem, moderatum, omnia tamquam minora transeuntem, quicquid timemus optamusque ridentem, caelestis potentia agitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 5:1)
Quotiens inter nubila eluxit, non est sereno minor, ne tardior quidem, quoniam multum interest, utrum aliquid obstet tantum, an inpediat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 17:5)
Quanto hoc utilius est, excellentis animi notas nosse, quas ex alio in se transferre permittitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 67:2)
Reges et principes dixi, quibus tamen potest opera navari et quorum illa excellens potentia per minorum consensum ministeriumque constat.
(세네카, 행복론, Liber V 19:1)
Servare proprium est excellentis fortunae, quae numquam magis suspici debet, quam cum illi contigit idem posse quod dis, quorum beneficio in lucem edimur tam boni quam mali.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 31:1)
sub oculis tuis studia formavit excellentis ingeni et aequaturi avum, nisi obstitisset verecundia, quae multorum profectus silentio pressit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 145:5)
magis enim veritas elucet quo saepius ad manum venit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 160:2)
Miraris tu, si deus ille bonorum amantissimus, qui illos quam optimos esse atque excellentissimos vult, fortunam illis cum qua exerceantur adsignat ?
(세네카, De Providentia, book 1 15:1)
Excellentissime domine, quod factum est non videtur dulce, ymo amarum, si non prohicis ab hac terra filium dum vivis, antequam dissipet terram et senectutem tuam.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 15. Reginae quinta historia: Absalon rebellus 1:2)
Excellentissime domine Rex, cuius moderamine India protecta est, aspice faciem servi tui, sicut aspexisti consocios meos.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 17. Sexti sapientis secunda historia: Nomina 2:9)
Excellentissime domine, usque modo mutus non fui, sed feci velle Sindibaris preceptoris mei, qui precepit mihi, ut usque ad septem dies non loquerer, quia ipse et ego ita vidimus in stellis.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION