라틴어 문장 검색

"nunc mea felix, nunc veneranda palus, cum te prope nosse tuumque immortale iubar vicina sede tueri concessum, semel auctor ego inventorque salutis Romuleae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.33)
iam Latii montes veterisque penates Evandri, quos mole nova pater inclitus orbis excolit et summis aequat Germanicus astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 27)
Est monasterium nobile in prouincia Lindissi, nomine Beardaneu, quod eadem regina cum uiro suo Aedilredo multum diligebat, uenerabatur, excolebat, in quo desiderabat honoranda patrui sui ossa recondere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI.4)
tota cura cordis excolendi, non uentris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 2:3)
Quos tamen ille pio libenter mancipatus labori, tanta doctrinae solertis excolebat industria, ut de monasterio egressus, saepe ebdomade integra, aliquando duabus uel tribus, nonnumquam etiam mense pleno domum non rediret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII]. 1:9)
sed ut inventor legis Volero, sic Laetorius collega eius auctor cum recentior tum acrior erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 621:2)
Archimedes is erat, unicus spectator caeli siderumque, mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque quibus quicquid hostes ingenti mole agerent ipse perlevi momento ludificaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 432:1)
se peritum et hostis et regionum brevi operae pretium facturum et, quibus artibus ad id locorum nostri et duces et exercitus capti forent, iis adversus inventorem usurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 296:1)
Quid scammoneae radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentium possit, quae nomen ex inventore repperit, rem ipsam inventor ex somnio, video, quod satis est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 26:1)
"Quid scammoneae radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentium - quae nomen ex inventore repperit, rem ipsam inventor ex somnio - video, quod satis est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 26:1)
atque ita pars ea quae fuerat occupata vel foditur vel aratur, et cum exculta est, eandem vitem recipit, ut altera quoque pars excoli possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION