라틴어 문장 검색

Multa medici, multa gubernatores, agricolae etiam multa praesentiunt, sed nullam eorum divinationem voco, ne illam quidem, qua ab Anaximandro physico moniti Lacedaemonii sunt, ut urbem et tecta linquerent armatique in agro excubarent, quod terrae motus instaret, tum cum et urbs tota corruit et e monte Taygeto extrema montis quasi puppis avolsa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 162:1)
atque etiam qui praeerant Lacedaemoniis, non contenti vigilantibus curis, in Pasiphaae fano, quod est in agro propter urbem, somniandi causa excubabant, quia vera quietis oracla ducebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 139:3)
"Multa medici, multa gubernatores, agricolae etiam multa praesentiunt, sed nullam eorum divinationem voco, ne illam quidem qua ab Anaximandro physico moniti Lacedaemonii sunt ut urbem et tecta linquerent armatique in agro excubarent, quod terrae motus instaret, cum et urbs tota corruit et e monte Taygeto extrema montis quasi puppis avulsa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 162:1)
et tamen omnis spes salutis in illis est et ego excubo animo nec partem ullam capio quietis et, ut has pestis effugiam, cum dissimillimis nostri esse cupio!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 11 7:1)
ex quo intellegi potest curam rei p. summae defendendae iam pridem apud nos excubare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 6:2)
idem domi quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua receptis sed pseudothyro intromissis voluptatibus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 2:3)
ianua se ac parietibus, non iure legum iudiciorumque texit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 2:8)
nam quid aut in studiis humanis aut in tam exigua brevitate vitae magnum sapienti videri potest, qui semper animo sic excubat, ut ei nihil inprovisum accidere possit, nihil inopinatum, nihil omnino novum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 37:3)
Quīntus eī grātiās reddidit iānuamque pulsāvit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa10)
sōle occidente urbem ingressus, ad aedēs Theomnēstī festīnāvit iānuamque pulsāvit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit28)
Theomnēstus iānuā apertā Quīntum vix agnōvit sed vultū eius propius aspectō ‘dī immortālēs,’ inquit, ‘num Quīntum videō? quid passus es? intrā celeriter.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit29)
Sequimur nos admiratione iam saturi et cum Agamemnone ad ianuam pervenimus, | in cuius poste libellus erat cum hac inscriptione fixus:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:7)
Cum haec placuissent, ducente per porticum Gitone ad ianuam venimus, ubi canis catenarius tanto nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in piscinam ceciderit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:10)
Ceterum cum algentes utique petissemus ab atriense, ut nos extra ianuam emitteret,Erras inquit si putas te exire hac posse, qua venisti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:15)
Nemo unquam convivarum per eandem ianuam emissus est;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION