라틴어 문장 검색

quae te dementia cepit hic obiurgare magis quam consolari videtur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 476)
an quia consolantis et hoc officium est, ut merentem strictim et obiurget?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 477)
quos etiam ipsos mire excusat, dicens 'miserae Cremonae', quae etiam si vellet, minime tamen tantis copiis posset resistere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 282)
laomedonteae luimus p. t. excusat Augusti tempora et eum dicit suis viribus compensare tanta damna rei publicae, quae ex maiorum vitiis descendisse confirmat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5021)
nec miseros fallunt aconita legentes mira arte usus est, ut excusaret rem, quam negare non potuit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1521)
"Iam dudum me Octavi nostri acriter angit et remordet oratio, qua in te invectus obiurgavit neglegentiae, ut me dissimulanter gravius argueret inscientiae."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:2)
"Nec de fato quisquam aut solacium captet aut excuset eventum:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:1)
nam et monendi amici saepe sunt et obiurgandi, et haec accipienda amice, cum benevole fiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 112:4)
peccasse enim se non anguntur, obiurgari moleste ferunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 114:6)
is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum conlegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset - cui tamen Laelius se excusans non genero minori dixit se illud, sed maiori filiae detulisse - , is tamen instituto Laeli Panaetium audiverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 4:1)
Magnam autem partem clementi castigatione licet uti, gravitate tamen adiuncta, ut severitas adhibeaturetcontumelia repellatur, atque etiam illud ipsum, quod acerbitatis habet obiurgatio, significandum est, ipsius id causa, qui obiurgetur, esse susceptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 176:1)
ut in illum Titium, qui cum studiose pila luderet et idem signa sacra noctu frangere putaretur gregalesque eum, cum in campum non venisset, requirerent, excusavit Vespa Terentius, quod eum bracchium fregisse diceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 253:4)
ut cum obiurgavit Albium Granius quod, cum eius tabulis quiddam ab Albucio probatum videretur, et valde absoluto Scaevola gauderet neque intellegeret contra suas tabulas esse iudicatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 281:3)
ut, cum te ipsum, Sulpici, obiurgabam, quod ministratorem peteres, non adversarium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 305:4)
quem cum esse offensiorem arbitrarer, eas litteras ad eum misi quibus et placarem ut fratrem et monerem ut minorem et obiurgarem ut errantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 5 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION