라틴어 문장 검색

excusantique minus datum ad occultandam facinoris inuidiam:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 2:3)
edictis tandem Vindicis contumeliosis et frequentibus permotus senatum epistula in ultionem sui reique publicae adhortatus est, excusato languore faucium, propter quem non adesset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 1:1)
non multo post paenitens facti et in alios culpam conferens uocata contione iurauit coegitque iurare et ceteros nihil sibi antiquius quiete publica fore.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 15장 3:2)
Rebellione trium principum et caede incertum diu et quasi uagum imperium suscepit firmauitque tandem gens Flauia, obscura illa quidem ac sine ullis maiorum imaginibus, sed tamen rei p. nequaquam paenitenda, constet licet Domitianum cupiditatis ac saeuitiae merito poenas luisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 1장 1:1)
neque enim extare ullum suum factum paenitendum excepto dum taxat uno.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 10장 1:4)
Inde ex captivis spadonibus, quis Alexander esset, monstrantibus Sisigambis advoluta est pedibus eius ignorationem numquam antea visi regis excusans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 20:2)
"malo me meae fortunae paeniteat, quam victoriae pudeat."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 10:8)
Ad ultimum victa litteris Alexandrum ita deprecata est, ut ipsum excusaret, quod deprecaretur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 15:1)
"Ii, qui modo etiam ad opem petendam ex tenebris et carcere procedere erubuimus, ut nunc est, supplicia nostra - quorum nos pudeat magis an paeniteat, incertum est - ostentare Graeciae velut laetum spectaculum cupimus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 12:1)
Ipsum, ut primum gravato ebrietate mentem quies reddidit, paenituisse constat et dixisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 13:1)
paenitentiam secessionis simulare decreverant et excusare apud regem consternationem suam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 10:2)
Ac ne tum quidem cogitati sceleris paenituit, cum intuerentur, qualem et regem et virum fallerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 18:1)
"Sed ne te mihi credidisse paeniteat, res ad me deferebatur a puero, qui non testem, non pignus indicii exhibere poterat, inpleturus omnes metu, si coepisset audiri."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:36)
"Huc enim malorum ventum est, ut verba mea eodem tempore et Alexandro excusem et Antiphani!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:49)
Sed cum hostis vires suasque pensaret, rursus muliebris consilii, quod praeceps magis quam necessarium esse credebat, paenitere eum coepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 33:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION