라틴어 문장 검색

hunc eximium florem iuventutis eo etiam quod ut duplex acciperent stipendium decreverant, spei animorumque implevere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 65:1)
tum eximia corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit et quantum maxima voce potuit, quem nunc inquit Roma virum fortissimum habet, procedat agedum ad pugnam, ut noster duorum eventus ostendat utra gens bello sit melior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 84:1)
corpus alteri magnitudine eximium, versicolori veste pictisque et auro caelatis refulgens armis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 91:1)
electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti sibi de caelo devolaturam in sinum victoriam censeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 122:1)
ita rebus gestis consul advocata contione P. Deci non coeptas solum ante sed cumulatas -nova virtute laudes peragit et praeter militaria alia dona aurea corona eum et centum bubus eximioque uno albo opimo auratis cornibus donat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 414:1)
his decoratus insignibus bovem eximium Marti immolavit, centum boves militibus dono dedit qui secum in expeditione fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 416:1)
tu unus eximius es in quo hoc praecipuum ac singulare valeat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 482:2)
et cum Volumnius, causa superior, ne infacundus quidem adversus eximiam eloquentiam collegae visus esset, cavillansque Appius sibi acceptum referre diceret debere, quod ex muto atque elingui facundum etiam consulem haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 246:1)
laetoque iuveni promissis equum eximium dono dat, bigatosque quingentos quaestorem numerare iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 194:1)
qui eam victimam prae se ad inferos misisset, decus eximium, egregium solacium suae morti inventurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 256:2)
captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo, adeo eximia forma ut quacumque incedebat converteret omnium oculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 701:1)
inter alia captum regalem puerum eximiae formae ad avunculum Masinissam cum donis dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha14)
hanc te quoque ad ceteras tuas eximias virtutes, Masinissa, adiecisse velim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 187:1)
Ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburneo, toga picta et palmata tunica donat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 204:2)
patris et patrui persecutus mortem ex calamitate vestrae domus decus insigne virtutis pietatisque eximiae cepisti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 394:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION