라틴어 문장 검색

Illud tamen rumore tenus ubique iactabatur, quod Iulianus non levaturus incommoda Galliarum electus est, sed ut possit per bella deleri saevissima, rudis etiam tum ut existimabatur, et ne sonitum quidem duraturus armorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 13:1)
Et quoniam alloqui pariter omnes nec longitude spatiorum extenta, nec in unum coactae multitudinis permitteret crebritas, (et alioqui vitabat gravioris invidiae pondus, ne videretur id affectasse quod soli sibi deberi Augustus existimabat) incautior sui hostium tela praetervolans, his et similibus notos pariter et ignotos ad faciendum fortiter accendebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 29:1)
Is est (si recte existimo) Gallus poeta, quem flens quodam modo in postrema Bucolicorum parte Vergilius carmine leni decantat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 5:2)
Verum Constantinus id parvi ducens, avulsam hanc molem sedibus suis, nihilque committere in religionem recte existimans, si ablatum uno templo miraculum Romae sacraret, id est in templo mundi totius, iacere diu perpessus est, dum translationi pararentur utilia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 13:1)
Adesse tempus existimo, pauca dicere quae de terrae pulsibus coniectura veteres collegerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 9:1)
Et nequi nos turbarum existimet concitores, pro vita loqui sola testamur, non aurum neque argentum petentes, quae olim nec contrectare potuimus nec videre, ita nobis negata, velut contra rem publicam, tot suscepisse labores et pericula confutatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 5:1)
Inter has tamen moras, Alamannorum rex Suomarius ultro cum suis improvisus occurrit, ferox ante saeviensque in damna Romana, sed tum lucrum existimans insperatum, si propria retinere permitteretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 3:1)
Sed dum solus licentius fluit, spatia longa et lata sensim praelabens, et ea coartans prope exitum in angustias, accolas ab impetu Romanorum alveo Danubii defendit, a barbaricis vero excursibus suo tutos praestat obstaculo, ubi pleraque umidioris soli natura, et incrementis fluminum redundantia, stagnosa sunt et referta salicibus, ideoque invia, nisi perquam gnaris;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 4:2)
Et qui animas amittere potius, quam cogi solum vertere putabantur, dum licentem amentiam libertatem existimarent, parere imperiis, et sedes alias suscipere sunt assensi, tranquillas et fidas, ut nec bellis vexari, nec mutari seditionibus possint.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 23:1)
Numerium Narbonensis paulo ante rectorem, accusatum ut furem, inusitato censorio vigore, pro tribunali palam admissis volentibus audiebat, qui cum infitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidius orator acerrimus, vehementer eum impugnans, documentorum inopia percitus, exclamavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장 4:1)
Moxque (ut dictum est) cum abituri Samosatam luce etiam tum dubia pergeremus, ab alta quadam specula radiantium armorum splendore perstricti, hostisque adesse excitatius clamitantes, signo dato quod ad proelium solet hortari, restitimus conglobati, nec fugam capessere, cum essent iam in contuitu qui sectarentur, nec congredi cum hoste equitatu et numero praevalente, metu indubitatae mortis cautum existimantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 4:1)
Et post interneciva certamina, ad usque finem diei protenta, cum iam noctis esset initium, per acervos caesorum et scaturigines sanguinis aegre defensum caligine tenebrarum extrahitur corpus, ut apud Troiam quondam super comite Thessali ducis exanimi socii Marte acerrimo conflixerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 9:1)
Namque viribus collectis propugnatores, omissa vicissim certamina repetentes, in maximo defendendi ardore saucii perniciose cadebant, aut laniati volvendo stantes proxime subvertebant, aut certe spicula membris infixa, viventes adhuc vellendi peritos quaeritabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 9:1)
Per has tenebras ob derupta neglectas, oppidano transfuga quodam ductante, qui ad diversam partem desciverat, septuaginta sagittarii Persae ex agmine regio arte fiduciaque praestantes, silentio summoti loci defensi, subito singuli noctis medio ad contignationem turris tertiam ascenderunt, ibique occultati, mane sago punici coloris elato, quod erat subeundae indicium pugnae, cum ex omni parte circumveniri urbem suis copiis inundantibus advertissent, exinanitis proiectisque ante pedes pharetris, clamoris ululabilis incendio tela summa peritia dispergebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 5:1)
Quibus hac celeritate confectis, relatisque ad loca sueta tormentis, paulo securius moenia omnium concursu defendebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION