라틴어 문장 검색

unde legendum est 'et quisquis color', quod nec obscuritatem adfert nec fidem derogat lectioni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2566)
fuit autem prior lectio 'frigusque calorque', ut Plautus "neque frigus neque calor metuo neque ventum neque grandi- nem":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3443)
frons tenera 'fronds' est vera lectio et antiqua:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3721)
et est duplex lectio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1652)
Cum Octavius perorasset, aliquamdiu nos ad silentium stupefacti intentos vultus tenebamus, et quod ad me est, magnitudine admirationis evanui, quod ea, quae facilius est sentire quam dicere, et argumentis et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset et quod malevolos isdem illis quibus armantur, philosophorum telis retudisset, ostendisset etiam veritatem non tantummodo facilem sed et favorabilem.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 39장 1:1)
quippe cum ita sit ad nostrorum temporum rationem vetus,ut nullius scriptum exstet dignum quidem lectione quod sit antiquius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 18장2)
subactio autem est usus, auditio, lectio, litterae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 131:4)
Praetereamus igitur praecepta Latine loquendi quae puerilis doctrina tradit et subtilior cognitio ac ratio litterarum alit aut consuetudo sermonis cotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio veterum oratorum et poetarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 48:1)
Nam et commoratio una in re permultum movet et inlustris explanatio rerumque, quasi gerantur, sub aspectum paene subiectio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 202:1)
nihil esse tam regale quam explanationem aequitatis, in qua iuris erat interpretatio, quod ius privati petere solebant a regibus, ob easque causas agri arvi et arbusti et pascui lati atque uberes definiebantur, qui essent regii [qui] colerenturque sine regum opera et labore, ut eos nulla privati negotii cura a populorum rebus abduceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 5:1)
Item igitur somniis, vaticinationibus, oraclis, quod erant multa obscura, multa ambigua, explanationes adhibitae sunt interpretum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 167:2)
item igitur somniis, vaticina- tionibus, oraclis, quod erant multa obscura, multa ambigua, explanationes adhibitae sunt interpretum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 167:7)
si vero exitu notabili concluduntur, expletur animus iucundissima lectionis voluptate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 6:6)
ad quas ego nihil adhibui praeter lectionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 3:5)
delectabatur autem mirifice lectione librorum de quibus audiebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION