라틴어 문장 검색

non ego haec inquit iactata rumoribus et cupidius credita, quia vera esse de inimico crimina volebam, adfero ad vos, patres conscripti, sed comperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a vobis subiecta oculis referrem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 133:2)
et specie legatorum Illyrios speculatores Romae esse Perse auctore missos ut quid ageretur, scirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 269:1)
Stratius cum eo fuit medicus, ad id ipsum a non securo Eumene Romam missus speculator rerum, quae a fratre agerentur, monitorque fidus, si decidi fide vidisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 207:1)
Exploratorem hunc faciamus ludos suppositicium, adeo donicum ipsus sese ludos fieri senserit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7136)
Apollonia quoque cum circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, quod neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent hostes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장36)
Quintentiam, quo exploratoribus suis transmarinis plus fidei apud exteros conciliaret, regem saepius iussisse illos ipsos exploratores inter caeteros suos, pro more illis temporibus usitato, in templo divi Pauli nominatim diris devoveri.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION