라틴어 문장 검색

sed aliae sunt propriae causarum, de quibus ferenda sententia est, aliae adductae extrinsecus, aliquid tamen ad causae conferentes, velut auxilia quaedam, quo fit ut in controversia una plures quaestiones esse dicantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 90:2)
extrinsecus possunt pertinentia ad deliberationem multa narrari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 228:1)
et primum aut propter ipsam rem, de qua sententiae rogantur, consultabitur aut propter alias intervenientes extrinsecus causas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 235:2)
vel discutiendi alicuius extrinsecus criminis, ut pro Rabirio Postumo:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 106:3)
haec proinde firma habentur atque extrinsecus adiuvantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 88:2)
hoc non extrinsecus probatur, quae vis est argumenti, sed ipsum per se valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 212:1)
genus ex iis, quae extrinsecus adducuntur in causam, Graeci vacant παράδειγμα, quo nomine et generaliter usi sunt in omni similium adpositione et specialiter in iis, quae rerum gestarum auctoritate nituntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 221:1)
adhibebitur extrinsecus in causam et auctoritas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 256:1)
quod unum aliquando recipi potest, cum mala causa adhibitis extrinsecus remediis tuenda est, ut cum peculatus reus Verres fortiter et industrie tuitus contra piratas Siciliam dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 323:5)
alterum est defensionis genus, in quo factum per se improbabile adsumptis extrinsecus auxiliis tuemur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 171:1)
nam coniectura extrinsecus quoque adductas frequenter probationes habet et argumenta ex materia sumit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 188:1)
nam et cuilibet facilis et hoc pessima, quod eius studiosus non verba rebus aptabit, sed res extrinsecus arcesset, quibus haec verba conveniant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 93:1)
et haec quidem auxilia extrinsecus adhibentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 163:1)
at quidam, etiamsi forte susceperunt negotia paulo ad dicendum tenuiora, extrinsecus adductis ea rebus circumlinunt ac, si defecerint alia, conviciis implent vacua causarum, si contingit, veris, si minus, fictis, modo sit materia ingenii mereaturque clamorem dum dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 152:1)
autem rerum et modo et iudicio esse similes, verborum gratia, quam in ipsis non habemus, extrinsecus condienda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 204:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION