라틴어 문장 검색

nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis, ut fabricandi quidem et texendi et e luto vasa ducendi artem putet, rhetoricen autem, maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus, in tam sublime fastigium existimet sine arte venisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 271:2)
nisi quis dicet, etiam gladium fabricatum ab eo prius, qui ferrum in tutelam sui quam qui in perniciem alterius compararit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 28:3)
et in verbis, ut fabricatus est gladium et inimicum poenitus es.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 160:4)
protinus ergo adhibere curam rectius erit atque ab initio sic opus ducere, ut caelandum, non ex integro fabricandum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 180:1)
quarum si qua, non dico cuicunque innocentium civium sed ac propinquorum alicui evenerit, stabitne mutus et salutarem petentibus statimque, si non succurratur, perituris, moras et secessum et silentium quaeret, dum illa verba fabricentur et memoriae insidant et vox ac latus praeparetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 235:1)
Animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 3:4)
vel pecunia est haec, si venditurus fabricavit, vel gloria, si laboravit in nomen, vel religio, si donum templo paravit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 6:3)
moenia, divum fabricata manu, diruta nostra?
(세네카, 아가멤논 11:22)
interim, hoc quod dicebam, clementia efficit, ut magnum inter regem tyrannumque discrimen sit, uterque licet non minus armis valletur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 75:4)
Video istic cruces non unius quidem generis sed aliter ab aliis fabricatas :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 118:1)
saeva Tisiphone, caput serpentibus vallata, post raptum canem portam vacantem clausit opposita face.
(세네카, Hercules Furens 14:22)
utinam meo cruore satiasset suos Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus vallatus hydram tabe pavissem mea, utinam fuissem praeda Centauris datus aut inter umbras vinctus aeterno miser saxo sederem!
(세네카, Hercules Oetaeus 17:28)
non Argolico rapta leoni fulva pellis contecta iuba laevos operit dira lacertos vallantque ferae tempora dentes:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:54)
me tegat arborea devia terra coma, aut humer ignotae cumulis vallatus harenae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1618)
Frigida tam multos placuit tibi Cyzicus annos, Tulle, Propontiaca qua fluit isthmos aqua, Dindymis et sacra fabricata in vite Cybebe, raptorisque tulit quae via Ditis equos?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 221)

SEARCH

MENU NAVIGATION