라틴어 문장 검색

nam et grandis et elegans et venusta, et nescio an ulla, post Homerum tamen, quem ut Achillem semper excipi par est, aut similior sit oratoribus aut ad oratores faciendos aptior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 66:2)
his aetate Lysias maior, subtilis atque elegans et quo nihil, si oratori satis est docere, quaeras perfectius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 79:1)
nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant, elegantes in sua quisque materia sed alter humilis, alter difficilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 88:2)
licet Varro Musas, Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent, licet Caecilium veteres laudibus ferant, licet Terentii ad Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in hoc genere elegantissima et plus adhuc habitura gratiae si intra versus trimetros stetissent), vix levem consequimur umbram, adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne Graeci quidem in alio genere linguae suae obtinuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 100:2)
verum id elegantissime cum eorum, a quibus ad se perductus esset, precibus, tum etiam adolescentia sua excusat, detracturus alioqui plurimum auctoritatis sibi, in causa praesertim suspecta, si eum se esse, qui temere nocentes reos susciperet, fateretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 75:2)
litteris Graecis et Latinis docta, psallere et saltare elegantius, quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장3)
prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장11)
advocabit illas facetias, quae risum evocare lugentibus possunt, et in se primum, deinde in nos iocabitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 5:2)
Si recentiorem quaeris, Fabianum, disertum et elegantem, orationis etiam ad nostrum fastidium nitidae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 6:7)
Natura enim homo mundum et elegans animal est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 12:3)
Eleganter itaque ab Epicuro dictum puto:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 13:1)
Egregie itaque Horatius negat ad sitim pertinere, quo poculo aqua aut quam eleganti manu ministretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 14:5)
Albinovanum narrantem audieramus, erat autem fabulator elegantissimus, habitasse se supra domum S. Papini.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 15:1)
HYBREAS hunc sensum optime dixitDIONYSIVS, filius eius Dionysii qui Ciceronis filium docuit, elegans magis declamator quam uehemens, hunc sensum et uehementer dixit et eleganterVIBIVS RVFVS dixit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 10:15)
γνώσηͺ, τέκνον, ὅτι νοῦσ ἀκμη`ν ὑπανθεῖ. Elegantius hoc conposuit Hispo ROMANIVS:
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 13:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION