라틴어 문장 검색

Nicobvlvs Quicumque ubi ubi sunt, qui fuerunt quique futuri sunt posthac stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones, solus ego omnis longe antideo stultitia et moribus indoctis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 11)
is me scelus auro usque attondit dolis doctis indoctum, ut lubitumst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 18)
Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem, cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1213)
Istuc crucior, a viro me tali abalienarier, nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 834)
Sophoclidisca Satis fuit indoctae, immemori, insipienti dicere totiens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 11)
D. Verba quidem haud indocte fecit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 429)
sed nimium stultus, nimis fui indoctus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 275)
Stichvs Fecisti, ere, facetias, quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 25)
Indoctus quam docte facis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 214)
Cum autem animadverto ab indoctis et inperitis tantae disciplinae magnitudinem iactari et ab is, qui non modo architecturae sed omnino ne fabricae quidem notitiam habent, non possum non laudare patres familiarum eos, qui litteraturae fiducia confirmati per se aedificantes ita iudicant:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말33)
quoniam autem ea non sunt inlustria neque apparentia in aspectu, ut putamus oportuisse, et animadverto potius indoctos quam doctos gratia superare, non esse certandum iudicans cum indoctis ambitione, potius his praeceptis editis ostendam nostrae scientiae virtutem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말12)

SEARCH

MENU NAVIGATION