라틴어 문장 검색

Formae autem dignitas coloris bonitate tuenda est, color exercitationibus corporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:4)
vehementer autem amor multitudinis commovetur ipsa fama et opinione liberalitatis, beneficentiae, iustitiae, fidei omniumque earum virtutum, quae pertinent ad mansuetudinem morum ac facilitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 42:3)
Temeritate enim remota gratissima est liberalitas, eoque eam studiosius plerique laudant, quod summi cuiusque bonitas commune perfugium est omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:2)
quae et ingenii bonitate multi assequuntur et progressione discendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 17:3)
qua sublata beneficentia, liberalitas, bonitas, iustitia funditus tollitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 34:4)
Cum enim fidem alicuius bonitatemque laudant, dignum esse dicunt, quicum in tenebris mices.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 98:8)
Neque enim bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest, non plus quam amicitia, si haec non per se expetantur, sed ad voluptatem utilitatemve referantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:8)
meam facilitatem laudatote, cum vobis non meo iudicio, sed vestro studio inductus non gravate respondero.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 208:5)
magis adeo id facilitate quam alia ulla culpa mea contigit, qui, dum obsequor adulescentibus, me senem esse sum oblitus fecique id, quod ne adulescens quidem feceram, ut eis de rebus, quae doctrina aliqua continerentur, disputarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 15:4)
Facilitatis, liberalitatis, mansuetudinis, pietatis, grati animi, non appetentis, non avidi signa proferre perutile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:7)
genere enim quodam sententiarum et genere verborum, adhibita etiam actione leni facilitatemque significante efficitur, ut probi, ut bene morati, ut boni viri esse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 184:4)
in quibus est summa laus non extulisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia, non se praetulisse aliis propter abundantiam fortunae, ut opes et copiae non superbiae videantur ac libidini, sed bonitati ac moderationi facultatem et materiam dedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:4)
et cum humanitatem et facilitatem agnoscimus tuam, tum admiramur istam scientiam et copiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:2)
Tum Crassus 'cum auctoritas atque amicitia vestra tum Antoni facilitas eripuit' inquit 'mihi in optima mea causa libertatem recusandi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 19:1)
in com- munione autem quae posita pars est, iustitia dicitur eaque erga deos religio, erga parentes pietas vulgo autem bonitas, creditis in rebus fides, in moderatione animi advertendi lenitas, amicitia in benevolentia nominatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION