라틴어 문장 검색

ille insita vaecordia et facilitate priorum flagitiorum plura etiam quam iussum erat fingit fateturque apud amicos quos velut consilio adhibuerat princeps.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장11)
sic quoque optimam fortunam orandam, ut pedes confectus spatiis itinerum alacrem et facilitate camporum praevenientem equitem adsequeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장7)
quae si arceantur, aequabilius atque constantius provinciae regentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장9)
raptus in locum servilibus poenis sepositum manu Statii tribuni trucidatur, plenus constantis silentii nec tribuno obiciens eandem conscientiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장2)
ac denegante centurione conversus ad amicos, quando meritis eorum referre gratiam prohiberetur, quod unum iam et tamen pulcherrimum habeat, imaginem vitae suae relinquere testatur, cuius si memores essent, bonarum artium famam fructum constantis amicitiae laturos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 62장2)
non enim solitas tantum fruges nec confusum metallis aurum gigni, sed nova ubertate provenire terram et obvias opes deferre deos, quaeque alia summa facundia nec minore adulatione servilia fingebant, securi de facilitate credentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 2장5)
et omen quidem dii prohibeant, ceterum in ea tempora natus es quibus firmare animum expediat constantibus exemplis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 35장5)
et poscendi in vicem eadem facilitas.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 3:5)
facilitatem partiendi camporum spatia praestant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 1:4)
sors quaesturae provinciam Asiam, pro consule Salvium Titianum dedit, quorum neutro corruptus est, quamquam et provincia dives ac parata peccantibus, et pro consule in omnem aviditatem pronus quantalibet facilitate redempturus esset mutuam dissimulationem mali.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 2:1)
nec illi, quod est rarissimum, aut facilitas auctoritatem aut severitas amorem deminuit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 4:1)
augebat miserationem constans rumor veneno interceptum:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 2:1)
ut perhibent qui interfuere novissimis sermonibus tuis, constans et libens fatum excepisti, tamquam pro virili portione innocentiam principi donares.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 3:2)
propinqui audentes, constantes generi, contumax etiam adversus tormenta servorum fides;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 3장3)
quippe hiantis in magna fortuna amicorum cupiditates ipsa Galbae facilitas intendebat, cum apud infirmum et credulum minore metu et maiore praemio peccaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 12장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION