라틴어 문장 검색

magis adducor ut credam irae causam exercitui fuisse quam quod in urbe nuper direpta coloniaque nova minus praedicatione tribuni praedae fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 542:1)
cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et vocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 596:2)
novasque alias primum Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus, deinde et ipsi milites simul copia materiae simul facilitate operis inducti alveos informes, nihil, dummodo innare aquae et capere onera possent, curantes, raptim quibus se suaque transveherent, faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 262:2)
tamen quia ab satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere videt, ex praesenti eos potius quam ex praeterito aestimat habitu et ea ipsa facilitate veniae animos eorum in posterum conciliat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 165:1)
nihil hac oratione eius patres conscripti deterriti sunt quo minus dicere ipsum iuberent, et, cum aliquamdiu hinc indulgentia hinc modestia inter permittentes in vicem non magis mutua quam inexplicabili facilitate certatum esset, Eumenes ex templo excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 599:2)
et cura super tali re principum et facilitas censorum egregie comprobata ab senatu et laudata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 556:3)
Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 649)
Hoc genus machinae polyspaston appellatur, quod multis orbiculorum circumitionibus et facilitatem summam praestat et celeritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장45)
nam et ante se brevibus gaudet pyrrhichio vel choreo, mea facilitas, nostra facilitas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 368:1)
et generaliter ad quaslibet affirmationes et negationes earum praedicatio ipsius veraciter applicatur, ut videlicet de singulis dicamus, quia hanc vel illam esse veram est necesse, quod Aristoteles intellexit cum proprietatem assignaret contradictionis, non tamen ideo ad alteram earum necessarii praedicationem absolute possumus applicare, ut veraciter dicamus quia vel hanc necesse est esse veram, vel illam necesse est esse falsam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION