라틴어 문장 검색

nullis animalibus nisi ex fastidio pax est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:2)
nos omnia nobis difficilia facilium fastidio fecimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 18:4)
non est quod invideas istis, quos magnos felicesque populus vocat, non est quod tibi compositae mentis habitum et sanitatem plausus excutiat, non est quod tibi tranquillitatis tuae fastidium faciat ille sub illis fascibus purpura cultus, non est quod eum iudices cui summovetur, quam te quem lictor semita deicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 60:1)
Quam foedi itaque pestilentesque ructus sunt, quantum fastidium sui exhalantibus crapulam veterem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:9)
Iam eram fastidio mihi, iam reliquias aetatis infractae contemnebam in immensum illud tempus et in possessionem omnis aevi transiturus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 2:4)
Sine fastidio inplendus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:6)
Inter reliqua hoc nobis praestitit natura praecipuum, quod necessitati fastidium excussit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 15:1)
Utamur ergo hoc naturae beneficio inter magna numerando et cogitemus nullo nomine melius illam meruisse de nobis, quam quia quicquid ex necessitate , sine fastidio sumitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 16:1)
Causa autem est ita vivendi quibusdam, non quia aliquid existiment noctem ipsam habere iucundius, sed quia nihil iuvat solitum, et gravis malae conscientiae lux est, et omnia concupiscenti aut contemnenti, prout magno aut parvo empta sunt, fastidio est lumen gratuitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 14:1)
Causa tamen praecipua mihi videtur huius morbi vitae communis fastidium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 18:1)
miserrimus senex diuitiis tuis etiam blandimentum in stipem perdidit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 1:12)
nuda in litore stetit ad fastidium emptoris;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 3:16)
et miraberis si fastidio rerum naturae laborantibus iam ne liberi quidem nisi alieni placent?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 13:10)
leuiter tacta delectant, contrectata et propius admota fastidio sunt.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 1:6)
Non erat in illo praeda quam grassator sequeretur, sed erat summa uirtus, sed erat firmissimum inopiae munimentum, contumax aduersus fastidium diuitiarum innocentia:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION