라틴어 문장 검색

omnis in absentem belli manus ardet Achillem, nomen Achillis amant, et in Hectora solus Achilles poscitur, illum unum Teucris Priamoque loquuntur fatalem, quis enim Haemoniis sub vallibus alter creverit effossa reptans nive?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권190)
nos anxia plebes, nos miseri, quibus unde dies suprema, quis aevi exitus, incertum, quibus instet fulmen ab astris, quae nubes fatale sonet, nil flecteris istis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus99)
"quo non dignior has subit habenas, ex quo me duce praescios Averni Aeneas avide futura quaerens lucos et penetravit et reliquit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana38)
"dant animos socer augurio fatalis Adrastus dotalesque Argi, nec non in foedera vitae pollutus placuit fraterno sanguine Tydeus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권38)
sic Eriphylaeos aurum fatale penates inrupit scelerumque ingentia semina movit, et grave Tisiphone risit gavisa futuris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권92)
"Lernaeosque trahit fatalis alumnos Gradivus stimulis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권286)
"Thraces arant contra, Thracum fatalia nobis litora, et inde nefas, florebat dives alumnis terra, nec illa Samo fama Delove sonanti peior et innumeris quas spumifer adsilit Aegon."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권30)
Campum emensa brevi fatalis ab arbore tacta, horrendum visu, per quas modo fugerat auras, venit harundo retro versumque a fine tenorem pertulit, et notae iuxta ruit ora pharetrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권362)
"- venisti tamen et miseris comes additus armis, et cum te tellus fatalisque hora vocaret, tu Tyrias acies adversaque signa vacasti sternere;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권98)
alias nova suggere vires, Calliope, maiorque chelyn mihi tendat Apollo, fatalem populis ultro poscentibus horam admovet atra dies, Stygiisque emissa tenebris Mors fruitur caelo bellatoremque volando campum operit nigroque viros invitat hiatu, nil vulgare legens, sed quae dignissima vita funera, praecipuos annis animisque cruento ungue notat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권159)
amnis utrimque timet, crasso vada mutat uterque sanguine, et e fluvio neutri fatale reverti, iam laceri pronis volvuntur cursibus artus oraque et abscisae redeunt in pectora dextrae, spicula iam clipeosque leves arcusque remissos unda vehit, galeasque vetant descendere cristae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권119)
scidit orsa novo terrore cruenta Eumenis, alipedemque citum fataliaque arma protinus, Inachii voltus expressa Pherecli, obtulit ac fidas exclusit casside voces.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권87)
illi pugnarant fratres, hunc et Mavortia clamant semina, et impensus patriae paulo ante Menoeceus conciliat populis, scandit fatale tyrannis flebilis Aoniae solium:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권352)
"nec si fatale potestas Argos et impulsas cineri miscere Mycenas, meque super, cui vita - nefas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권33)
Quanto dignius istos deos ille adsumendos expectasset, praescius utique potiorum?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 15:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION