라틴어 문장 검색

hic confixum ferrea texit telorum seges et iaculis increvit acutis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:17)
tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, vipereum crinem vittis innexa cruentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 12:6)
stat ferrea turris ad auras, Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta, vestibulum exsomnis servat noctesque diesque, Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare verbera;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:3)
Non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas, omnia poenarum percurrere nomina possim."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:23)
patriis sed non et filius arvis contentus late iam tum dicione premebat Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae et quos maliferae despectant moenia Abellae, Teutonico ritu soliti torquere cateias, tegmina quis capitum raptus de subere cortex, aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 34:2)
olli dura quies oculos et ferreus urget somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:17)
tum late ferreus hastis horret ager campique armis sublimibus ardent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 22:3)
quales Threiciae cum flumina Thermodontis pulsant et pictis bellantur Amazones armis seu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu feminea exsultant lunatis agmina peltis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 24:5)
Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter ferreus ad costas alto stat vulnere mucro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:10)
Diripuere aras, it toto turbida caelo tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, craterasque focosque ferunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:14)
Olli dura quies oculos et ferreus urget somnus, in aeternam conduntur lumina noctem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:13)
Circum hos utrimque phalanges stant densae, strictisque seges mucronibus horret ferrea:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:11)
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum desinet ac toto surget gens aurea mundo, casta fave Lucina:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.8)
non ego cuncta meis amplecti versibus opto, non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea vox;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 3:4)
nec ferrea iura insanumque forum aut populi tabularia vidit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION