라틴어 문장 검색

Ideo praestat, si quid ori fervidum admoveris, non, ut quidam faciunt, hiare, ne novo spiritu fervori vires ministres, sed paulisper labra conprimere, ut maior calor, qui de ventre etiam ori opitulatur, conprimat minorem calorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 23:3)
Scimus enim quot quantaeque noxae epoto nivis humore nascantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 24:2)
Aqua enim ex nive resoluta, etiamsi igne calefiat et calida bibatur, aeque noxia est ac si epota sit frigida.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:3)
Nix ergo, quae nihil aliud est quam aqua in aere denseta, tenuitatem sui, cum denseretur, amisit, et ideo ex eius resolutae potu diversa morborum genera visceribus inseminantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 27:1)
Calor sensum occupat et gustatum linguae fervor interpedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 38:4)
si nix sit illa quae visa est, intellegit in ipsa ratio etiam tactus rigorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 19:3)
Tunc cardine tellus Subsedit, veteremque, iugis nutantibus, Alpes Discussere nivem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:18)
Urebant montana nives, camposque iacentes Non duraturae conspecto sole pruinae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:31)
Iamque Pyrenaeae, quas numquam solvere Titan Evaluit, fluxere nives, fractoque madescunt Saxa gelu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:45)
Rhipaeas huc solve nives, huc stagna lacusque Et pigras, ubicumque iacent, effunde paludes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:72)
Deserat hic fervor mentes, cadat impetus amens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:16)
quumque cavernae Evomuere fretum, contorti verticis undae Tauromenitanam vincunt fervore Charybdin.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:27)
Iam sparserat Aemo Bruma nives, gelidoque cadens Atlantis Olympo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:1)
At Genusum nunc sole nives, nunc imbre solutae Praecipitant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:42)
Solibus et nullis Scythicae, cum bruma rigeret, Dimaduere nives.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION