라틴어 문장 검색

itaque universus exercitus incredibili alacritate adhortationem prosecutus ducis castris egreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 359:1)
omniaque ea ingenti alacritate per clamorem militarem, indicem omnium adsensus, gerebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 416:3)
addebat alacritatem quod dictator praedam omnem edixerat militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 517:1)
ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum est, ita prae clamore poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris audita est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 177:2)
haec tanta sunt alacritate militum audita ut clamor sua sponte ortus loquentem interpellaverit ducem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 597:1)
Ferentinum inde, quamquam nihil quietis dabatur, tamen summa alacritate ductus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 221:1)
apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat super cetera recentibus etiam territos prodigiis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 481:1)
festinatio improvida est et caeca.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 490:2)
ad quam vocem cum clamor ingenti alacritate sublatus esset, ac nunc inter se gratulantesque, nunc manus ad caelum tollentes bona omnia populo Romano Gracchoque ipsi precarentur, tum Gracchus priusquam omnes iure libertatis aequassem inquit, neminem nota strenui aut ignavi militis notasse volui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 200:1)
ipsa festinatione et certamine alii alios inpediunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 635:2)
et cum passim homines scalaeque ruerent, et ipso successu audacia atque alacritas hostium cresceret, signum receptui datum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 640:1)
pecora, quae inter festinationem abigi nequierant, sunt direpta et in naves conpulsa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 115:1)
et primo turmatim abibant, nihil propter pavorem festinationemve confusis ordinibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 198:1)
atque ego certum habeo dissentienti mihi ab ista festinatione in Africam traiciendi duarum rerum subeundam opinionem esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 594:1)
et fidem criminibus raptae prope inter arma nuptiae neque consulto neque exspectato Laelio faciebant tamque praeceps festinatio ut quo die vidisset, eodem matrimonio iunctam acciperet et ad penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 183:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION