라틴어 문장 검색

nocte, qua proficiscebatur legio, relictis passim ignibus pars Taurinae coloniae ambusta, quod damnum, ut pleraque belli mala, maioribus aliarum urbium cladibus oblitteratum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장10)
Ad ea Antonius Primus (is acerrimus belli concitator) festinationem ipsis utilem, Vitellio exitiosam disseruit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장1)
per limitem viae sparguntur festinatione consectandi victores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장5)
rapi ignis Antonius inferrique amoenissimis extra urbem aedificiis iubet, si damno rerum suarum Cremonenses ad mutandam fidem traherentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장3)
nec pecuniam aut frumentum providerant, et festinatio atque aviditas praepediebant, dum quae accipi poterant rapiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장13)
Plotium Grypum, nuper a Vespasiano in senatorium ordinem adscitum ac legioni praepositum, ceterosque sibi fidos apertius monuit, hique omnes de festinatione Primi ac Vari sinistre et Muciano volentia rescripsere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장6)
maiore damno, plurium urbium excidiis veteres civium discordias rei publicae stetisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장8)
sed cuncta festinatione, deinde ignavia Sabini corrupta, qui sumptis temere armis munitissimam Capitolii arcem et ne magnis quidem exercitibus expugnabilem adversus tris cohortis tueri nequivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장6)
Transrhenanos proelium poscentis ad scindendum vallum ire detrusosque redintegrare certamen iubet, superante multitudine et facili damno.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 28장8)
quae modica sed crebra damna famam victoriae nuper partae lacerabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장13)
mox cessere hostes et sequentibus diebus crebra pro portis proelia serebant, donec adsiduis damnis intra moenia pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장4)
sed hic plura persequi cum magnitudo voluminis prohibet, tum festinatio, ut ea explicem, quae exorsus sum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 8:1)
pacataque prouincia pari festinatione, non expectato successore ad triumphum simul consulatumque decessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 18장 1:3)
nec milites eos pro contione, sed blandiore nomine commilitones appellabat habebatque tam cultos, ut argento et auro politis armis ornaret, simul et ad speciem et quo tenaciores eorum in proelio essent metu damni.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 67장 2:1)
nihil autem minus [in]perfecto duci quam festinationem temeritatemque conuenire arbitrabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION