라틴어 문장 검색

fons liquitur, amnis inundat, velivolum ratibus mare finditur, influit imber, aura volat tenuis, vegetatur mobilis aer, et res naturae fit publica promptaque cunctis, dum servant elementa suum famulantia cursum, sic probus atque reus capitalis criminis isdem sideribus facilisque poli bonitate fruuntur.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2283)
Deum perennem findit in duos Deos, audet secare numen insecabile.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말21)
iuvat infercire cruminis turpe lucrum et gravidos furtis distendere fiscos, quos laeva celante tegit laterisque sinistri velat opermento;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1123)
"scissura domestica turbat rem populi, titubatque foris quod dissidet intus, ergo cavete, viri, ne sit sententia discors Sensibus in nostris, ne secta exotica tectis nascatur conflata odiis, quia fissa voluntas confundit variis arcana biformia fibris, quod sapimus coniungat amor;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1214)
Qualis apes aestate nova per florea rura exercet sub sole labor, cum gentis adultos educunt fetus, aut cum liquentia mella stipant et dulci distendunt nectare cellas, aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto ignavom fucos pecus a praesepibus arcent:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 27:8)
Hic locus est, partes ubi se via findit in ambas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 21:6)
hasta volans noctis diverberat umbras et venit aversi in tergum Sulmonis ibique frangitur ac fisso transit praecordia ligno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:26)
inimicam findite rostris hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:6)
Ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera, nec magnos metuent armenta leones;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.14)
sic cytiso pastae distendant ubera vaccae!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS20)
Aut rursum enodes trunci resecantur et alte finditur in solidum cuneis via, deinde feraces plantae inmittuntur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 5:4)
hoc effusos munimen ad imbris, hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:4)
His animadversis instant sub tempus et omnis impendunt curas denso distendere pingui, quem legere ducem et pecori dixere maritum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 5:1)
aliae spem gentis adultos educunt fetus, aliae purissima mella stipant et liquido distendunt nectare cellas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:5)
gaudentem patrios findere sarculo agros Attalicis condicionibus numquam demoveas, ut trabe Cypria Myrtoum pavidus nauta secet mare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION