라틴어 문장 검색

in quibus asses sunt ex torno subacti et ibi conlocati, qui, cum recepit arcula animam, spiritum non patientur obturantes foramina rursus redire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장17)
Ita cum vectes extolluntur, ancones deducunt fundos modiolorum ad imum delphinique, qui sunt in verticulis inclusi, calantes in eos cymbala, aere implent spatia modiolorum, atque ancones extollentes fundos intra modiolos vehementi pulsus crebritate et obturantes foramina cymbalis superiora, aera, qui est ibi inclusus, pressionibus coactum in fistulas cogunt, per quas in pnigea concurrit et per eius cervices in arcam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장18)
Itaque cum pinnae manibus tactae propellunt et reducunt continenter regulas alternis obturando foramina alternis aperiundo, e musicis artibus multiplicibus modulorum varietatibus sonantes excitant voces.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장20)
Nam neque utique certa sedes, ut supra (1.2) posui, suturarum est, et potest idem et naturaliter commissum et ictu fissum esse iuxtave aliquid fissum habere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장20)
Nam neque utique certa sedes, ut supra posui, suturarum est, et potest idem et naturaliter commissum et ictu fissum esse iuxtaue aliquid fissum habere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 5:4)
Quae ut sit ferax, cum adoleverit, alte eam ablaqueato, et iuxta ipsam radicem truncum findito, et in fissuram cuneum tedae pineae adicito, et ibi relinquito:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 17:2)
et medium truncum acuto scalpello modice findito, ita ut fissura digitorum trium sit in ea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 7:3)
Rhodo enim doliis sarmenta conlocantes aceto suffuso supra sarmenta conlocant plumbeas massas, deinde ea operculis obturant, ne spiramento obturatum emittatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 12장2)
et potest idem et naturaliter commissum et ictu fissum esse, juxtave aliquid fissum habere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 5:6)
Purgamentum habeas ad fissuram,sub qua nodus in vite desideratur, qui quasi alliget eam fissuram, nec rimam patiatur ultra procedere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION