라틴어 문장 검색

Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est, quae vel cum lasere vel sine eo hac ratione uvae subiecta est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 14장16)
sed subiecto iam vetustiore pure callum circumdari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장11)
Cum in cavo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장36)
sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur quicquid intus coit, quia non facile a cute et subiecta carne ea separatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장19)
Quo magis autem necessaria pars erit, quae tractabitur, hoc quoque maiori periculo subiecta est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장57)
contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장267)
Lingua vero quibusdam cum subiecta parte a primo natali die vincta est, qui ob id ne loqui quidem possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장47)
— Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장5)
Quicquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est aut subiecto specillo aut duobus digitis utrimque conpressis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장5)
— Primo quoque tempore autem homo in sedili conlocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput eius contineat, vel sic, ut iuxta parietem is sedeat, subiecto inter parietem et caput eius scorteo pulvino duro, eoque caput eius per ministrum urgeatur, quo sit immobilius.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 12장7)
resina subinde tempora reuellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne uehementer adrodat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:7)
tum desidat subiecta calida aqua in pelue.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 24장 2:3)
Sed pleraque ex uulneribus oculis subiecta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 11:1)
aptissimumque est uel Ephesium uel id, quod ei subiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 10:5)
Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto uase oris angusti calida aqua repleto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION