라틴어 문장 검색

2. Attamen quoad potentiales calores et praeparationes ad flammam, complura inveniuntur inanimata admodum disposita, ut sulphur, naphtha, petrelaeum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 142:1)
20. Magnum omnino invenitur intervallum inter calorem animalium ac etiam radiorum coelestium (prout ad nos deferuntur), atque flammam, licet lenissimam, atque etiam ignita omnia, atque insuper liquores, aut aerem ipsum majorem in modum ab igne calefactum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 160:1)
Etenim flamma spiritus vini, praesertim rara nec constipata, tamen potis est stramen aut linteum aut papyrum incendere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 160:2)
21. Flammae autem et ignitorum plurimi sunt gradus in fortitudine et debilitate caloris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:1)
Videtur autem ex flammis illa ex spiritu vini esse mollissima;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:4)
nisi forte ignis fatuus, aut flammae seu coruscationes ex sudoribus animalium, sint molliores.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:5)
Hanc sequitur fortasse flamma ex lignis, praesertim iis quae non multum habent ex resina aut pice;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:7)
ita tamen ut flamma ex lignis quae parva sunt mole (quae vulgo colligantur in fasciculos) lenior sit quam quae fit ex truncis arborum et radicibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:8)
Hanc sequitur (ut arbitramur) flamma ex oleo et sevo et cera, et hujusmodi oleosis et pinguibus, quae sunt sine magna acrimonia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:10)
22. Existimamus etiam flammam, quae resultat ex nonnullis metallis imperfectis, esse valde robustam et acrem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 162:1)
adeo ut ferrum ipsum perfectum aliquando colliquaverit in guttas, quod flammae illae alterae facere non possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 163:2)
Calorem maxime debilem existimamus esse ex linteo usto, quali ad flammae excitationem uti solemus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 164:2)
25. Inveniuntur ex ignitis nonnulla longe calidiora quam nonnullae ex flammis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 165:1)
Multo enim calidius est et magis adurens ferrum ignitum quam flamma spiritus vini.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 165:2)
26. Inveniuntur etiam ex illis quae ignita non sunt sed tantum ab igne calefacta, sicut aquae ferventes et aer conclusus in reverberatoriis, nonnulla quae superant calore multa ex flammis ipsis et ignitis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 166:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION