라틴어 문장 검색

Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis omnibus acta sitis miseros adduxerat artus, rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se ossa minutatim morbo collapsa trahebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:2)
omnia verba, exceptis de quibus dixi, sunt alicubi optima;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 10:3)
Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire, quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera, num possit alicubi consistere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 9:6)
Omnia enim ista, in quae dominium casus exercet, serva sunt, pecunia et corpus et honores, inbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 23:3)
huic committitur inutilis caro et fluida, receptandis tantum cibis habilis, ut ait Posidonius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 10:2)
Quare enim qui labi coepit, alicubi subsistat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 23:2)
detrahentur ossa nervique, firmamenta fluidorum ac labentium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 25:5)
Cum vero cessit voluptati, artes quoque eius actusque marcent et omnis ex languido fluidoque conatus es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 23:6)
Putre ipsa fluidumque corpus et causis morborum repetita sperasti tam imbecilla materia solida et aeterna gestasse ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 59:7)
cum bene lacertos exercuit, cuiuslibet ferae pabulum, cuiuslibet victima, ex infirmis fluidis- que contextum et lineamentis exterioribus nitidum, frigoris, aestus, laboris impatiens, ipso rursus situ et otio iturum in tabem, alimenta metuens sua, quorum modo inopia deficit, modo copia rumpitur;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 61:6)
inde tam molles placuere cultus et sinus laxi fluidumque syrma.
(세네카, 오이디푸스 6:20)
atque utinam hic nil molle, nil fluidum, nil de triviis compitalibus mutuatum reperiretur!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 2:2)
Tunc deinde quocunque in loco, domi, peregre, trans freta comes est libido, cuius ubique saltus facile possunt alicubi ignaris filios pangere vel ex aliqua seminis portione, ut ita sparsum genus per commercia humana concurrat in memorias suas, neque eas caecus incesti sanguinis agnoscat.1 Nos ab isto eventu diligentissima et fidelissima castitas sepsit, quantumque ab stupris et ab omni post matrimonium excessu, tantum et ab incesti casu tuti sumus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 18:1)
Si quid horum, quibus circus furit, alicubi conpetit sanctis, etiam in circo licebit, si vero nusquam, ideo nec in circo.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:19)
Turbatis itaque rebus Nordanhymbrorum huius articulo cladis, cum nil alicubi praesidii nisi in fuga esse uideretur, Paulinus adsumta secum regina Aedilberge, quam pridem adduxerat, rediit Cantiam nauigio, atque ab Honorio archiepiscopo et rege Eadbaldo multum honorifice susceptus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION