라틴어 문장 검색

Sic enim fit, ut post acceptam temporalis regni potentiam ipse beatissimus apostolorum princeps caelestis quoque regni tibi tuisque cum ceteris electis libens pandat introitum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:16)
Anno DCCLVIII, Eadberctus rex Nordanhymbrorum Dei amoris causa, et caelestis patriae uiolentia, accepta sancti Petri tonsura, filio suo Osuulfo regnum reliquit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]43)
inde ingenti praeda potens Romam redit, tum quoque multis milibus Latinorum in civitatem acceptis, quibus, ut iungeretur Palatio Aventinum, ad Murciae datae sedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 353:2)
sed recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 235:2)
illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque acceptas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 280:4)
Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios eoque civibus vilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret civium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 450:1)
at a Veiente hoste clades accepta temeritate alte.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 535:1)
cum haec accepta clades est, iam C. Horatius et T. Menenius consules erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 567:1)
post acceptam proxima pugna cladem Veientes abstinuere acie;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 570:3)
graviores accipi leges quam in Sacro monte acceptae sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 636:2)
ibi ex insidiis prope magna accepta clade virtus militum rem prolapsam neglegentia consulis restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 686:2)
haec sententia accepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 6:3)
magnae clades ultro citroque illis diebus et inlatae et acceptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 58:2)
et auxere vim morbi terrore populationis pecoribus agrestibusque in urbem acceptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 65:2)
nam cum haud procul ab hoste castra posuisset, nulla magnopere clade accepta castris se pavidus tenebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 280:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION