라틴어 문장 검색

ceterum quid grande, si inbellem avertis?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1725)
hoc vicit Augustus, unde est "inbellem avertis Romanis arcibus Indum". 'Gangaridum' vero pro 'Gan- garidarum' posuit, quia 'hic Gangarida' facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 272)
itaque videas rebus iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortis, flagitiosis modestos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:7)
non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bonum illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut excogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio fallat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 68:2)
Numquam omnino periculi fuga committendum est, ut imbelles timidique videamur, sed fugiendum illud etiam, ne offeramus nos periculis sine causa, quo esse nihil potest stultius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 108:1)
huius insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 16 3:6)
hoc quo modo acciperent homines, quam probabilis necessitas futura esset, vereor etiam nunc neque prius desinam formidare, quam tetigisse te Italiam audiero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 10 1:6)
Cadit autem per se ille ipse praeclare, quo etiam satietas formidanda est magis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 2:2)
Nescis . . quantum saturam matronae formident.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, VI*2)
Praeterea sive alitibus contexere fraudem seu magis imbelles libuit circumdare cervos aut tereti lino pavidum subducere piscem, hos tantum novere dolos mea sordida rura.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:4)
Ter formidatas reppulit illa manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 743)
Nec Venus apta feris Veneris nec filius armis - Non decet inbelles aera merere deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1013)
Inbelles elegi, genialis Musa, valete, Post mea mansurum fata superstes opus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1511)
tollere nodosam nescit medicina podagram, nec formidatis auxiliatur aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 39)
nempe tamen vitam captus ab hoste tulit, ille Syracosia modo formidatus in urbe vix humili duram reppulit arte famem, quid fuerat Magno maius?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 324)

SEARCH

MENU NAVIGATION