라틴어 문장 검색

diffugere inde loci partes coepere paresque cum paribus iungi res et discludere mundum membraque dividere et magnas disponere partes omnigenis e principiis, discordia quorum intervalla vias conexus pondera plagas concursus motus turbabat proelia miscens propter dissimilis formas variasque figuras, quod non omnia sic poterant coniuncta manere nec motus inter sese dare convenientis, hoc est, a terris altum secernere caelum, et sorsum mare, uti secreto umore pateret, seorsus item puri secretique aetheris ignes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 17:2)
versarique potest, globus ut, si forte, pilai dimidia ex parti candenti lumine tinctus, versandoque globum variantis edere formas, donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta, ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:6)
denique cur nequeat semper nova luna creari ordine formarum certo certisque figuris inque dies privos aborisci quaeque creata atque alia illius reparari in parte locoque, difficilest ratione docere et vincere verbis, ordine cum [videas] tam certo multa creari.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:9)
Apes enim quodammodo debemus imitari, quae vagantur et flores carpunt, deinde quicquid attulere disponunt ac per favos dividunt et sucum varium in unum saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui mutant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 5:1)
Dicet aliquis nunc me dominos de fastigio suo deicere, et quodammodo ad pileum servos vocare, quos debere dixi magis colere quam timere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 12:2)
Nam terrae adhuc humidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et humore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:2)
exinde per diminutiones veluti senescenti quarta forma deus figuratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:4)
pars vero laeva cervicis rapacis lupi capite finitur, easque formas animalium draco conectit volumine suo, capite redeunte ad dei dexteram qua conpescitur monstrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 14:2)
Sed prior forma οἶκτον praestat, haec δείνωσιν, id est, prior misericordiam commovet, horrorem secunda, sicut alibi:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 11:1)
Homerus ingenti spiritu ex perturbatione terrae ipsum Ditem patrem territum prosilire et exclamare quodammodo facit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 13:1)
Utrumque enim pari forma et pariter in capite incurvum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 5:2)
Nam acceptum sanguinem quodammodo defaecant, et quod in eo aquosum est venae in vesicam refundunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 22:2)
quarum quae forma dicimus et per se 'quarum quae pulcherrima', et plus ornavit inferendo 'forma pulcherrima'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 721)
] quod hic facit exsequendo formas petitionis versibus supra dictis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 896)
nam nox quodammodo polluit mundum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 65)

SEARCH

MENU NAVIGATION