라틴어 문장 검색

nonnulli vero ob hoc 'cui prima frementem fudit aquam' legunt, quod veteres murmura aquae fremitum dicebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1222)
Ennius "ager oppletus imbrium fremitu" et denuo "ratibusque fremebat imber Neptuni", Vergilius in xi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1223)
cum Ceres vellet pue- rum in cinere et in igne abscondere, pater exclamavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1912)
fluctibus et fremitv adsurgens benace marino Be- nacus lacus est Italiae, qui magnitudine sui tempestates imitatur marinas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1601)
'adsurgens' autem vocativus est casus 'memorem et te, o Benace adsurgens', id est tumescens fremitu marino:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1602)
quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere - nam id quidem est interdum necesse - , sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo funestare, Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus Resonando mutum flebiles voces refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:4)
Noli, inquit, ex me quaerere, qui in Phalericum etiam descenderim, quo in loco ad fluctum aiunt declamare solitum Demosthenem, ut fremitum assuesceret voce vincere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 7:7)
itaque mihi libet exclamare ut in Synephebis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 13:4)
tertiam quae terreret animos fulminibus tempestatibus nimbis nivibus grandinibus vastitate pestilentia terrae motibus et saepe fremitibus lapideisque imbribus et guttis imbrium quasi cruentis, tum labibus aut repentinis terrarum hiatibus tum praeter naturam hominum pecudumque portentis, tum facibus visis caelestibus tum stellis is quas Graeci κομήτασ nostri cincinnatas vocant, quae nuper bello Octaviano magnarum fuerunt calamitatum praenuntiae, tum sole geminato, quod ut e patre audivi Tuditano et Aquilio consulibus evenerat, quo quidem anno P. Africanus sol alter extinctus est, quibus exterriti homines vim quandam esse caelestem et divinam suspicati sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 14:1)
"non enim possum quin exclamem," ut ait ille in Trinummo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 39:2)
paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius et eum ad ianuam quaereret, exclamat Nasica domi non esse, tum Ennius "quid?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 276:3)
C. Canius, eques Romanus, cum Rufo adesset, exclamat, neutrum illis litteris declarari:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 280:5)
In quo exclamant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 53:3)
quas ut vidisset, exclamavisse, ut bono essent animo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 46:3)
Utar igitur nec adducar aut in extis totam Etruriam delirare aut eandem gentem in fulgoribus errare aut fallaciter portenta interpretari, cum terrae saepe fremitus, saepe mugitus, saepe motus multa nostrae rei publicae, multa ceteris civitatibus gravia et vera praedixerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 53:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION