라틴어 문장 검색

plurimique sub frigido sudore moriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장316)
Quicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장327)
aqua vero pulviatili frigida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장358)
Ubi vero in quolibet vulnere ventum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida linamentum, dum caro alitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장385)
Sed aliud periculum excipiti, ne infirmum corpus in aqua frigida vexatum nervorum distentio absumat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장26)
Italia frigidioresque regiones hac quoque parte salubritatem habent, quod minus terribiles angues edunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장82)
eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto dein bene expresso;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장89)
His inlita fronte cataplasma quoque superiniciendum est ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae sucus aut cupressus adiecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장218)
Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cocleario exceptam ipsi uva subicere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 14장14)
Ac mediocriter eam tumentem aqua quoque frigida eodem modo subiecta reprimit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 14장15)
Ac si vel volens aliquis vel inprudens, dum ingreditur inmature, crustas diduxit, et fluvit sanguis frigida aqua adhibenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장76)
si aliud tempus, frigida aqua fovendum est, dein squama aeris inspergenda, supraque ceratum ex murteo factum, cui paulum squamae, fuliginis, calcis si adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장175)
Tum exiguum linamentum respergendum est vel cadmia vel atramento sutorio, inque eum angulum deductis palpebris inserendum, supraque eodem modo deligandum, proximisque diebus similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida vel etiam frigida foveatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장63)
His factis, spongia ex aqua frigida expressa super deliganda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장140)
Tum super farina ex aqua frigida subacta inicienda est, utendumque eo vinculo, quod idoneum esse ani curationibus posui (VI.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION