라틴어 문장 검색

Ad ultima vero jam ventum esse testantur nares acutae, collapsa tempora, oculi concavi, frigidae languidaeque aures, et imis partibus leniter versae, cutis circa frontem dura et intenta, color aut niger aut perpallidus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 1:2)
Si frons prurit, lippitudinis metus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 8:3)
Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem habebit, is alterutra ratione eum finiet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 9:1)
At dolores capitis, quibus oculorum caligo, et rubor cum quadam frontis prurigine accedunt, sanguinis profusione, vel fortuita, vel etiam petita submoventur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 18:1)
Si capitis ac frontis dolores ex vento, vel frigore, aut aestu sunt, gravedine et sternutamentis finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 18:2)
si calor et in fronte est, et ex imis praecordiis oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 7:8)
deinde habere duo pittacia, quae frontis latitudinem longitudinemque aequent;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 1:4)
ex his invicem alterum in aceto et rosa habere, alterum in fronte;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 1:5)
alii vel amomum, vel sycamini lacrimam fronti inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 12:6)
Praecipueque proficit, et ad excitandum hominem, naribus admotum, et ad morbum ipsum depellendum, capiti frontive impositum sinapi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 4:4)
et ex aqua fronti inducta, pituitam in oculos decurrentem tenent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 8:6)
Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco quo neque nervus, neque musculus est, ut, puta, in fronte, vel superiore capitis parte, commodissimum tamen est cucurbitulam admovere a diversa parte, ut illuc sanguinis cursus revocetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 36:3)
maximeque, si discissa auris ima est, vel imus nasus, vel frons, vel bucca, vel palpebra, vel labrum, vel circa guttur cutis, vel venter.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 39:9)
est ergo subinde pectendo repurgare, quam id ex toto prohibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, II De porrigine. 2:1)
quibusdam etiam ad frontem, se duo capita in priore parte committant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION