라틴어 문장 검색

nonnumquam aliquantum sanguinis fundit, fereque circa magnitudinem fabae Aegyptiae est, raro maius, interdum perexiguum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장322)
Pessima tamen in obscenis sunt maximeque ibi sanguinem fundunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장324)
Pupilla funditur et dilatatur, aciesque eius hebetescit ac paene . . . .— Difficillime genus id inbecillitatis eliditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장377)
Quod si super ulcera caro increvit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit, aut mel cum aerugine incoctum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장81)
Tertium aut vitium ora venarum tamquam ex capitulis quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장145)
maiores vero ante longiore lino deligandae sunt, ne periculose sanguinem fundant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장17)
Vena vulnerari non debet, ne sanguinem fundat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장17)
Ora etiam venarum fundenti asangm sic tolluntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장20)
eo magis quoniam, conpresserit aliquem morbus an fuderit, quilibet etiam inperitissimus uidet:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 63:2)
itemque aluum firmare is, cui fusa, soluere is, cui adstricta est:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 14:4)
Mulieri grauidae sine modo fusa aluus excutere partum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 16:2)
Si ora uenarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem aut tabes sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 18:2)
Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni periculo uacat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:3)
quod quamuis ita est, tamen si iam satis fluxit, supprimendus est, semperque ante finis faciendus est, quam anima deficiat, deligandumque brachium superinposito expresso ex aqua frigida penicillo, et postero die auerso medio digito uena ferienda, ut recens coitus eius resoluatur iterumque sanguinem fundat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 18:2)
Quod si illa quoque profluuio uincuntur, uenae quae sanguinem fundunt adprehendendae, circaque id quod ictum est duobus locis deligandae intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION