라틴어 문장 검색

quod quamuis ita est, tamen si iam satis fluxit, supprimendus est, semperque ante finis faciendus est, quam anima deficiat, deligandumque brachium superinposito expresso ex aqua frigida penicillo, et postero die auerso medio digito uena ferienda, ut recens coitus eius resoluatur iterumque sanguinem fundat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 18:2)
Siccus calor est et harenae calidae et Laconici et clibani et quarundam naturalium sudationum, ubi terra profusus calidus uapor aedificio includitur, sicut super Baias in murtetis habemus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 1:2)
Solutique calculi qui prius ulceri inhaeserat, signum est contra morem sanguis profusus et eo plus quo is asperior est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:48)
Iocineris autem uulnerati notae sunt multus sub dextra parte praecordiorum profusus sanguis;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 14:1)
Quod si illa quoque profluuio uincuntur, uenae quae sanguinem fundunt adprehendendae, circaque id quod ictum est duobus locis deligandae intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 32:1)
nonnumquam aliquantum sanguinis fundit, fereque circa magnitudinem fabae Aegyptiae est, raro maius, interdum perexiguum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 52:3)
Pessima tamen in obscenis sunt maximeque ibi sanguinem fundunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 52:5)
Pupilla funditur et dilatatur, aciesque eius hebetescit ac paene * * . - Difficillime genus id inbecillitatis eliditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 66:2)
Quod si super ulcera caro increuit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit, aut mel cum aerugine incoctum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 14:1)
Tertium autem uitium ora uenarum tamquam ex capitulis quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 24:1)
maiores uero ante longiore lino deligandae sunt, ne periculose sanguinem fundant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 3:3)
Vena uulnerari non debet, ne sanguinem fundat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:1)
eo magis, quoniam, compresserit aliquem morbus, an fuderit, quilibet etiam imperitissimus videt:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 63:2)
itemque alvum firmare is, cui fusa;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 14:2)
Mulieri gravidae sine modo fusa alvus elidere partum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION