라틴어 문장 검색

Igitur clericatum non honorem intellegens sed onus primam curam habuit, ut humilitate superaret invidiam, deinde, ut nullam obsceni in se rumoris fabulam daret, ut, qui mordebantur ad aetatem eius, stuperent ad continentiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:19)
O felix paenitentia, quae ad se Dei traxit oculos, quae furentem .sententiam domini confesso errore mutavit!
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:24)
Alii sublatis in altum humeris et intra se nescio quid cornicantes stupentibus in terram oculis tumentia verba trutinantur, ut, si praeconem addideris, putes incedere praefecturam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:6)
Legimus Aaron pontificem isse obviam furentibus flammis et accenso turibulo Dei iram cohibuisse;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:7)
nemo magis rhombum stupuit;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV48)
inmemor illa domus et coniugis atque sororis nil patriae indulsit, plorantesque improba natos, utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit, sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna et segmentatis dormisset parvula cunis, contempsit pelagus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI40)
Ecce furentis Bellonae matrisque deum chorus intrat et ingens semivir, obscaeno facies reverenda minori, mollia qui rapta secuit genitalia testa iam pridem, cui rauca cohors, cui tympana cedunt, plebeia et Phrygia vestitur bucca tiara.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI263)
tamen hoc tolerabile, si non et furere incipias ut avunculus ille Neronis, cui totam tremuli frontem Caesonia pulli infudit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI298)
stupet haec qui iam post terga reliquit sexaginta annos Fonteio consule natus?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII7)
caerula quis stupuit Germani lumina, flavam caesariem et madido torquentem cornua cirro?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII62)
vox domini furit instantis virgamque tenentis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV21)
Tandem furentibus intervenere raptae laceris comis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 22:1)
Cluso per insidias intra eum saltum exercitu, unde non posset evadere, stupens tanta occasione dux hostium Pontius Herennium patrem consuluit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 10:1)
Itaque et consules statim magnifice voluntaria deditione turpitudinem foederis dirimunt, et ultionem flagitans miles Papirio duce - horribile dictu - strictis ensibus per ipsam viam ante pugnam furit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 11:2)
Primus dies signa tabulasque, sequens arma pecuniam transvexit, tertius captivos ipsumque regem adtonitum adhuc tamquam subito malo et stupentem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM SECUNDUM 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION