라틴어 문장 검색

inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:17)
Certe, sive mihi Phillis, sive esset Amyntas, seu quicumque furor - quid tum, si fuscus Amyntas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.35)
Ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam, cum caput obscura nitidum ferrugine texit inpiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:1)
Ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, cum positis novus exuviis nitidusque iuventa volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:7)
Eam circum Milesia vellera Nymphae carpebant hyali saturo fucata colore, drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, caesariem effusae nitidam per candida colla, Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque, Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo, altera tum primos Lucinae experta labores, Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae, ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae, atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea et tandem positis velox Arethusa sagittis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:2)
Alme Sol, curru nitido diem qui Promis et celas aliusque et idem Nasceris, possis nihil urbe Roma Visere maius !
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 12)
nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto aut flore, terrae quem ferunt solutae, nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, seu poscat agna sive malit haedo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 43)
Integer vitae scelerisque purus non eget Mauris iaculis neque arcu nec venenatis gravida sagittis, Fusce, pharetra, sive per Syrtis iter aestuosas sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca fabulosus lambit Hydaspes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 221)
quam nec ferre pedem dedecuit choris nec certare ioco nec dare bracchia ludentem nitidis virginibus sacro Dianae celebris die.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 124)
spissa te nitidum coma, puro te similem, Telephe, Vespero tempestiva petit Rhode;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1912)
illic matre carentibus privignis mulier temperat innocens nec dotata regit virum coniunx nec nitido fidit adultero;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 244)
me pinguem et nitidum bene curata cute vises, cum ridere voles, Epicuri de grege porcum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 47)
ne te longis ambagibus ultra quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos, immoritur studiis et amore senescit habendi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 752)
Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus ruris amatores, hac in re scilicet una multum dissimiles, at cetera paene gemelli fraternis animis (quidquid negat alter, et alter) adnuimus pariter vetuli notique columbi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 101)

SEARCH

MENU NAVIGATION