라틴어 문장 검색

Item ipso in anno secundo regis Baldewini secundi [0716B] in Sabbato sancto ejusdem resurrectionis, qua Godefridus et praedicti milites in crastino sunt ab Idumaeis trucidati, quando jugis de coelo gratia Dei ad corroborandam fidem Dominicae resurrectionis, in lampade olei in sepulcro Dominico reposita, flammam in momento suscitat ad incendendum hac nocte paschalem cereum, quidam peregrini circiter septingenti qui, adorato Domino Jesu ante sepulcrum ipsius venerabile, et qui, viso miraculo ignis coelitus accensi, in gaudio et hilari corde a Jerusalem descenderant ut fluenta Jordanis visitarent juxta ritum fidelium, ubi jam a montanis usque ad castellum Cuschet et de Burgewins processissent in solitudinis loco, ecce Sarraceni de Sur et Ascalone [0716C] adsunt, armis fortissime peregrinos incurrentes et cum eis praelia conserentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 66:1)
Et habunde facias helimosinam secundum vires et facultates tuas et ex tuahabundantia, ut helemosine tue non sint aliis consolatio, tibi autem tribulatio,nec expectes quod filii tui pro te vel alii faciant helemosinas, vel ablatarestituant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 54:2)
Undesapiens dixit, "Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 47:4)
Inde eciam Panfilus dixit, Gaudia semper amat et iuvenilia verba iuventus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:12)
Ei nocebit, et non tibi, ut sanctus Prosper ait, Fallaces semper curis torquentur amaris, Et mala mens nunquam gaudia paucis habet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:16)
Nam ut ait Seneca in epistolis, "Nulli vero, eciamcui rapina feliciter cessit, gaudium rati duravit in posterum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 11:4)
Si famam servare cupis, dum vivis, honestam, Fac fugias animo, que sunt mala gaudia vite.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 22:1)
Et in Catone dicitur, Interpone tuis interdum gaudia curis, Ut possis animo quemvis sufferre laborem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 41:13)
Et Salomon in Proverbiisdixit, "Qui ineunt pacis consilia, sequitur eos gaudium."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 58:13)
nam stultum est, tempore in omni Dum metuas mortem, amittere gaudia vite.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 79:4)
Et ita, "Quanta sunt felicium hominum gaudia, tantisunt invidorum gemitus," ut Socrates dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 19:6)
Nam ut ait Ihesus Syrac, "Non est census supercensum salutis corporis, nec est oblectatio supra cordis gaudium."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 47:14)
Et ideo illam a te repellere non debes, sed potiusillam die noctuque studeas habere, quia postea "convertitur in gaudium,"ut Dominus in evangelio dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 80:4)
Deum insuper exora, qui mihi donavit prædictatibi narrare, ut ad æterna gaudia nos faciat pervenire. Amen.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 111:2)
Quoniam multi sunt, qui in adversitatibus et tribulationibus taliter affliguntur et deprimuntur, quod, cum in se propter animi perturbationem nec consilium nec consolationem habeant neque ab aliis expectent, ita contristantur, ut de malo in pejus cadant:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION