라틴어 문장 검색

tanto violentior ille - sentit enim - maiore salo quassatque trahitque molem aegram, nexus donec celer alveus omnis abscidit et cursu victor respirat aperto, utque petita diu celsus fastigia supra eminuit trepidamque adsurgens desuper urbem vidit et ingenti Thebas exterruit umbra, increpat attonitos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권393)
ut adsiduo iactatis aequore tellus prima labat, sic attoniti nil comminus ire mirantur fusasque putant adsurgere turmas, sic ubi perspicuae scandentem limina turris Idaliae volucres fulvum aspexere draconem, intus agunt natos et feta cubilia vallant unguibus imbellesque citant ad proelia pinnas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권5)
Geminat peccatum, quem delicti non pudet.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, G, H1)
Procurate, inquit, ut ipse prior cum suis ad locum synodi adueniat, et, si uobis adpropinquantibus adsurrexerit, scientes, quia famulus Christi est, obtemperanter illum audite;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:14)
sin autem uos spreuerit, nec coram uobis adsurgere uoluerit, cum sitis numero plures, et ipse spernatur a uobis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:15)
conferentes ad inuicem, quia si modo nobis adsurgere noluit, quanto magis, si ei subdi coeperimus, iam nos pro nihilo contemnet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:25)
Namque inter plura continentiae, humilitatis, doctrinae, orationum, uoluntariae paupertatis, et ceterarum uirtutum merita, in tantum erat timori Domini subditus, in tantum nouissimorum suorum in omnibus operibus suis memor, ut, sicut mihi frater quidam de his, qui me in scripturis erudiebant, et erat in monasterio ac magisterio illius educatus, uocabulo Trumberct, referre solebat, si forte legente eo uel aliud quid agente, repente flatus uenti maior adsurgeret, continuo misericordiam Domini inuocaret, et eam generi humano propitiari rogaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:21)
Scripsit et de uirginitate librum eximium, quem in exemplum Sedulii geminato opere, et uersibus exametris, et prosa conposuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII. 1:7)
praeda uago iussit geminare pericula ponto, bellica cum dubiis rostra dedit ratibus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 324)
ita geminata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus appellati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 144:3)
alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 263:2)
quas nunc, quia geminatae sunt, sex vocant centurias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 390:2)
ita geminatis manipulis centuriones imposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 532:2)
multis enim emanabat indiciis neque fratrem Volsci ex quo semel fuerit aeger unquam non modo visum in publico sed ne adsurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mortuum, nec iis temporibus in quae testis crimen coniecisset Caesonem Romae visum, adfirmantibus qui una meruerant secum eum frequentem ad signa sine ullo commeatu fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 259:3)
adsurgentem ibi regem umbone resupinat repetitumque saepius cuspide ad terram adfixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 207:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION