라틴어 문장 검색

Sed ista necessitas plane evitatur, si moles illa solida flammam supprimat antequam generetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:11)
Non enim videtur natura flammea hic apud nos figi et consistere, sed singulis quasi momentis generari, et statim extingui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:2)
Manifestum enim est in flammis, quae hic continuantur et durant, istam durationem non esse ejusdem flammae in individuo, sed fieri per successionem novae flammae seriatim generatae, minime autem manere eandem flammam numero;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:3)
Videtur enim non minus requiri natura corporea ad actionem naturalem sustentandam et devehendam, quam ad excitandam aut generandum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:21)
ut flamma, quae super halitus et oleosa multiplicat se, et generat novam flammam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:5)
aer, qui super aquam et aquea multiplicat se, et generat novum aerum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:6)
spiritus vegetabilis et animalis, qui super tenuiores partes tam aquei quam oleosi in alimentis suis multiplicat se, et generat novum spiritum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:7)
partes solidae plantarum et animalium, veluti folium, flos, caro, os, et sic de caeteris, quae singulae ex succis alimentorum assimilant et generant substantiam successivam et epiusiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:8)
Itaque exquirendum, sub quibus climatibus, et in qua tellure, et ad quam profunditatem metalla singula generentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:3)
Etiam materiae diversae putrefactionum, unde animalcula generantur, notandae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:15)
Homo enim per lapsum et de statu innocentiae decidit, et de regno in creaturas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:14)
Neque enim per maledictionem facta est creatura prorsus et ad extremum rebellis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:17)
Prima in operibus sex dierum creatura Dei fuit lux sensus, postrema lux rationis, quin et opus eius Sabbatho, quod deinceps perpetuo exercet, est spiritus sui illuminatio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:2)
Intuentur siquidem eos non tantum ut continuationem speciei suae, sed ut rerum a se gestarum haeres, ideoque ut liberos et creaturas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:10)
Quod si, quatenus ad animam, non intercedat ei cognatio cum Deo, vilis est plane et ignobilis creatura.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION