라틴어 문장 검색

Ne glorieris in sapientibus verbis tuis, quiaprout philosophus testatur:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 43:14)
Qui in suis verbis sapientibus gloriatur, stultusesse comprobatur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 43:15)
Ex temporis inertia accidit quia hominesin divitiis solum iudicant gloriandum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 59:7)
Quis enim justificatur in conspectu Dei, cum unius quoque diei infans mundus a peccato esse non possit, et nemo possit de sui cordis integritate et castimonia gloriari?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:16)
XV, 9) quasi legis interpres non gloriabatur in virtute sua:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 4:8)
Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 4:11)
Qui enim male agit odit lucem, et tenebras et suorum quaerit latibula delictorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:16)
Iste qui ignobilis erat, adeptus omnia fidei titulo, tropaeo martyrum, Angelorum gloriatur consortio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 4:7)
ut puer quasi infirmus peccet, juvenis tamquam improbus, qui studiose cupiat peccata committere, et in criminibus glorietur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:11)
Igitur Silvano Agrippinae (ut relatum est) interfecto, inaestimabili gaudio re cognita princeps, insolentia coalitus et tumore, hoc quoque felicitatis suae prosperis cursibus assignabat, eo more quo semper oderat fortiter facientes, ut quondam Domitianus, superare tamen quacumque arte contraria cupiebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 35:1)
in eius modi titulis capitali odio oderat, cum maxime id ageret ut iustus aestimaretur et clemens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 11:1)
Verum ille iudicibus Cassiis tristior et Lycurgis, causarum momenta aequo iure perpendens, suum cuique tribuebat, nusquam a vero abductus, acrius in calumniatores exsurgens, quos oderat, multorum huius modi petulantem saepe dementiam, ad usque discrimen expertus, dum esset adhuc humilis et privatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 9:1)
Thalassium quendam ex proximo libellorum, insidiatorem fratris oderat Galli, quo adorare adesseque officio inter honoratos prohibito, adversarii, cum quibus litigabat in foro, postridie turba congregata superflua, adito imperatore Thalassius clamitabant, inimicus pietatis tuae nostra violenter eripuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 16:2)
Utque sunt dignitatum apices maximi, licere sibi cuncta existimantes, et ad suspicandum contrarios, exturbandosque meliores pronius inclinati, bene vestitos oderat et eruditos et opulentos et nobiles, et fortibus detrahebat, ut solus videretur bonis artibus eminere, quo vitio exarsisse principem legimus Hadrianum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 10:2)
Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui vos oderunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1119)

SEARCH

MENU NAVIGATION