라틴어 문장 검색

Fabius et Aebutius consules, quo maiori gloriae rerum domi forisque gestarum succedere se cernebant, maxime autem memorabilem annum apud finitimos socios hostesque esse, quod Ardeatibus in re praecipiti tanta foret cura subventum, eo impensius, ut delerent prorsus ex animis hominum infamiam iudicii, senatus consultum fecerunt ut, quoniam civitas Ardeatium intestino tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii causa adversus Volscos scriberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 121:1)
quam noxam cum se consensu omnium Aequorum defensuros sperassent, deserti ab suis ne memorabili quidem bello, per obsidionem levemque unam pugnam et oppidum et fines amisere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 537:1)
bellum haud memorabile fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 630:1)
his tribunis ad Veios nihil admodum memorabile actum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 167:1)
bellum memorabile in Algido cum Aequis gestum est, fusis hostibus prius paene quam manus consererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 355:1)
hunc exitum habuit vir, nisi in libera civitate natus esset, memorabilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 219:2)
nihil ne ab his quidem tribunis ad Velitras memorabile factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 378:2)
ab altero consule nihil memorabile gestum, nisi quod legem novo exemplo ad Sutrium in castris tributim de vicensima eorum qui manumitterentur tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 164:1)
cum Graecis a Camillo nulla memorabilis gesta res;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 275:2)
procedente deinde certamine cum aliis partibus multitudo superaret Latinorum, Manlius consul audito eventu collegae cum, ut ius fasque erat, lacrimis non minus quam laudibus debitis prosecutus tam memorabilem mortem esset, paulisper addubitavit an consurgendi iam triariis tempus esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 136:1)
nihil memorabile adversus Antiates ab dictatore gestum est, cum aliquot menses stativa in agro Antiati habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 169:1)
Sidicinis finitimis arma coniunxerat, unoque proelio haud sane memorabili duorum populorum exercitus fusus propinquitate urbium et ad fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 228:2)
haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 683:1)
- Habeo auctores sine ullo memorabili proelio pacatam ab dictatore Etruriam esse seditionibus tantum Aretinorum compositis et Cilnio genere cum plebe in gratiam reducto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 62:1)
bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile adversus rebellantes Aequos, cum praeter animos feroces nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 109:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION