라틴어 문장 검색

Illa pharetram Fert humero gradiensque deas supereminet omnis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 14:1)
Dux interea Gallorum, vasta et ardua proceritate armisque auro praefulgentibus, grandia ingrediens et manu telum reciprocans incedebat perque contemptum et superbiam despiciensque omnia, venire iubet et congredi, si quis pugnare secum ex omni Romano exercitu auderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 6:1)
Idcirco verbum transgredi convenire non putavit neque volantibus neque serpentibus neque navigantibus, sed his solis qui gradiuntur et pedibus iter emetiuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 6:1)
In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces gradientem dicit, quod est nimio confidentius quam illud de navibus Sallustianum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 10:2)
Praeterea radit vox fauces saepe, facitque Asperiora foras gradiens arteria clamor.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 10:4)
Propterea 'equitare' etiam, quod verbum e vocabulo 'equitis' inclinatum est, et homo equo utens et equus sub homine gradiens dicebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 10:1)
At Perkinus (qui in partibus regis agendis iam peritus, aut fortasse a Friono secretario instructus, didicerat milites imperio parentes primo stare, postea ordine incedere, rebelles contra confuse omnia agere et miscere), omnia sedate et sine tumultu agi observans, rem in duriorem partem interprebatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:4)
12. Circa hoc tempus regem cupiditas incessit introducendi in familiam Lancastriae honores coelestes, unde papae Iulio supplicavit ut regem Henricum Sextum pro sancto canonizaret, inter alia argumento usus quod de rege ipso in regnum successuro tam clare vaticinatus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 12:1)
Ascensus omnis ad dignitatum fastigium incedit tanquam per scalam graduum flexuosam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:8)
usque ad fores palatii gradiens; non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장2)
et primus de regiis principibus nobilissimis induat eum et teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet et dicat: "Sic honorabitur quemcumque voluerit rex honorare" ".
(불가타 성경, 에스테르기, 6장9)
Sicut fortes currunt, quasi viri bellatores ascendunt murum; unusquisque in viis suis graditur, et non declinant a semitis suis.
(불가타 성경, 요엘서, 2장7)
quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius.
(불가타 성경, 아모스서, 4장13)
Et dixit Amasias ad Amos: " Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;
(불가타 성경, 아모스서, 7장12)
Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur?
(불가타 성경, 미카서, 2장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION