라틴어 문장 검색

' Tum ille 'Non sane' inquit 'Hortensi conturbat me expectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam adversarium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 14:6)
ut etiam maiorer expectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 14:13)
quae sit omnium mortalium exspectatio, quae cupiditas ut acria ac severa iudicia fiant intellegis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 5장2)
o gravitatem dignam exspectatione!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 4:4)
quin hoc tempore ipso, cum omnes a meis inimicis faces invidiae meae subiciantur, tamen omni in hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni sermone celebramur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 4:2)
iam nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, quantam denique audientiam orationi meae improbitas illius factura sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 2:1)
quae cum cogito, iam nunc timeo quidnam pro offensione hominum, qui illi inimici infensique sunt, et exspectatione omnium et magnitudine rerum dignum eloqui possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 2:2)
quam ob rem hoc statuere, iudices, debetis, Q. Caecilium, de quo nulla umquam opinio fuerit nullaque in hoc ipso iudicio exspectatio futura sit, qui neque ut ante collectam famam conservet neque uti reliqui temporis spem confirmet laborat, non nimis hanc causam severe, non nimis accurate, non nimis diligenter acturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장1)
sunt enim omnia sic ut adulescentis non tam re et maturitate quam spe et exspectatione laudati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:7)
An tu cum me in summam exspectationem adduxeris, deseris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 38:3)
angor aegritudo premens, luctus aegritudo ex eius qui carus fuerit interitu acerbo, maeror aegritudo flebilis, aerumna aegritudo laboriosa, dolor aegritudo crucians, lamentatio aegritudo cum eiulatu, sollicitudo aegritudo cum cogitatione, molestia aegritudo permanens, adflictatio aegritudo cum vexatione corporis, desperatio aegritudo sine ulla rerum expectatione meliorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 18:2)
nam in quem cadit aegritudo, in eundem metum cadere necesse est (est enim metus futurae aegritudinis sollicita expectatio);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 52:2)
ita perpetuas et contextas voluptates in sapiente fore semper, cum expectatio speratarum voluptatum perceptarum memoria iungeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 96:2)
scrībe igitur ad Horātiam grātulātiōnemque eī mitte optimī mātrimōniī.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae39)
Horātiae grātulātiōnem mitte nōsque certiōrēs fac tē incolumem esse.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Scintilla epistolam ad Quīntum scrībit35)

SEARCH

MENU NAVIGATION