라틴어 문장 검색

laetatur terra reverso numine, quod prisci post tempora perdidit auri.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:64)
non lustra Lycaei, non Erymantheae iam copia sufficit umbrae innumeris exusta rogis, nudataque ferro sic flagrasse suas laetantur Maenala silvas.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:286)
Sed postquam Inachiis Alcides missus ab Argis Thracia pacifero contigit arva pede diraque sanguinei vertit praesaepia regis et Diomedeos gramine pavit equos, tunc patriae festo laetatus tempore vates desuetae repetit fila canora lyrae et resides levi modulatus pectine nervos pollice festivo nobile duxit ebur.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:4)
laetatur in antro amnis et undantem declinat prodigus urnam.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:35)
Pallida laetatur regio gentesque sepultae luxuriant epulisque vacant genialibus umbrae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:181)
atque adeo Cererem, quae nunc ignara malorum verberat Idaeos torva cum matre leones, per mare, per terras avido discurrere luctu decretum, natae donec laetata repertae indicio tribuat fruges, currusque feratur nubibus ignotas populis sparsurus aristas et iuga caerulei subeant Actaea dracones.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:19)
obsessa tamen ille ferus laetatur in urbe exultatque malis summaeque ex culmine turris impia vicini cernit spectacula campi:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:30)
quisquamne piae laetanda parenti natorum lamenta putet?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:171)
consule laetatur post plurima saecula viso Pallanteus apex;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:277)
laetetur quisquis Eoos scribere desierit fastos:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:150)
laetatur eques plauditque senator votaque patricio certant plebeia favori.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:33)
laetatus at ille sustulit in Tyria reptantem veste nepotem, Romaque venturi gaudebat praescia fati, quod te iam tanto meruisset pignore civem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:92)
Nam quoque eius modi laetatur alimentis et holus et arbor.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 24:4)
Atque etiam significandum est ex omnibus, quae terra progeneret, plura campo magis quam colle, plura pingui solo quam macro laetari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 3:2)
Omne autem frumentum maxime campo patente et ad solem prono apricoque et soluto laetatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION