라틴어 문장 검색

sed duros et quasi corneolos habent introitus multisque cum flexibus, quod his naturis relatus amplificatur sonus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 144:5)
ac fuit cum mihi quoque initium requiescendi atque animum ad utriusque nostrum praeclara studia referendi fore iustum et prope ab omnibus concessum arbitrarer, si infinitus forensium rerum labor et ambitionis occupatio decursu honorum, etiam aetatis flexu constitisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 1:2)
Id enim est caput civilis prudentiae, in qua omnis haec nostra versatur oratio, videre itinera flexusque rerum publicarum, ut, cum sciatis, quo quaeque res inclinet, retinere aut ante possitis occurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 70:2)
v Idus cum ante lucem de Sinuessano surrexissem venissemque diluculo ad pontem Tirenum qui est Menturnis, in quo flexus est ad iter Arpinas, obviam mihi fit tabellarius, qui me offendit δολιχο`ν πλόον ὁρμαίνοντα. at ego statim cedo inquam si quid ab Attico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:2)
quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo quis datus aut metae qua mollis flexus et unde, quis modus argento, quid fas optare, quid asper utile nummus habet, patriae carisque propinquis quantum elargiri deceat, quem te deus esse iussit et humana qua parte Iocatus es in re;
(페르시우스, 풍자, satire 340)
| Ceterum ut pariter movimus dextros gressus, servus nobis despoliatus procubuit ad pedes ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:10)
Omnibus ergo scorta placent fractique enervi corpore gressus et laxi crines et tot nova nomina vestis, quaeque virum quaerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:13)
Fortior ominibus movit Mavortia signa Caesar et insolitos gressu prior occupat ausus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:1)
nondum Caesar erat, sed magnam nixus in hastam horrida securis frangebat gressibus arva, qualis Caucasea decurrens arduus arce Amphitryoniades, aut torvo Iuppiter ore, cum se verticibus magni demisit Olympi et periturorum disiecit tela Gigantum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:10)
Spumabit pateris hornus liquor, et ter ovantem circa delubrum gressum feret ebria pubes" . . . Dum haec ago curaque sollerti deposito meo caveo, intravit delubrum anus laceratis crinibus nigraque veste deformis, extraque vestibulum me iniecta manu duxit . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:10)
Inde notis flexibus Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.6)
In quis Menander, nobilis comoediis Quas, ipsum ignorans, legerat Demetrius Et admiratus fuerat ingenium viri, Unguento delibutus, vestitu fluens, Veniebat gressu delicato et languido.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Demetrius rex et Menander poeta: Quomodo saepe fallatur hominum iudicium.6)
Quibus percoctis atque infuso spiritu, Modesto gressu sancta incessit Veritas;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.9)
Adde, quod et dociles et centum flexibus apti Et tibi nullius causa doloris erant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 148)
"et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam, cernere non moto corpore bina licet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권72)

SEARCH

MENU NAVIGATION