라틴어 문장 검색

at virtus placidi moderaminis, ut levitatem prospicit obtritam monstri sub morte iacentis, intendit gressum mediocriter, os quoque parce erigit et comi moderatur gaudia vultu, cunctanti Spes fida comes succurrit et offert ultorem gladium laudisque inspirat amorem, illa cruentatam correptis crinibus, hostem protrahit et faciem laeva revocante supinat, tunc caput orantis flexa cervice resectum eripit ac madido suspendit colla capillo.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 170)
ac tunc pervigilem ructabat marcida cenam, sub lucem quia forte iacens ad fercula raucos audierat lituos, atque inde tepentia linquens pocula lapsanti per vina et balsama gressu ebria calcatis ad bellum floribus ibat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 183)
Pax inde fugatis hostibus alma abigit bellum, discingitur omnis terror et avulsis exfibulat ilia zonis, vestis ad usque pedes descendens defluit imos, temperat et rapidum privata modestia gressum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1179)
Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 25:6)
Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 26:5)
" Paret Amor dictis carae genetricis, et alas exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:15)
Principio muros obscuraque limina portae, qua gressum extuleram, repeto, et vestigia retro observata sequor per noctem et lumine lustro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:1)
Huc dirige gressum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:7)
qui spiritus illi, qui voltus, vocisque sonus, vel gressus eunti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:20)
"Quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis, fare age, quid venias, iam istinc, et comprime gressum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:3)
" Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentis desuper ostentat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:20)
Nec non et gemini custodes limine ab alto praecedunt gressumque canes comitantur erilem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 19:4)
Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum, Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque divini adsimulat capitis, dat inania verba, dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, morte obita qualis fama est volitare figuras aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 26:2)
Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum, corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes servabat senior, qui Parrhasio Evandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 2:1)
" Nec plura effatus ad altos tendebat muros gressumque in castra ferebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION