라틴어 문장 검색

Ne igitur extra calcem (quod dicitur) sermo decurrens, lecturo fastidium ferat, ad explicanda prospecta revertamur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 14:4)
Quibus Iulianus acceptis, agens tunc apud Naessum, nihil a tergo timens adversum, legensque et audiens hanc civitatem circumsessam quidem aliquotiens, numquam tamen excisam aut deditam, impensiore studio sibi sociare vel fraude, vel diversis adulationum generibus, antequam maius oriretur aliquid, properabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 1:1)
Inter quos est etiam Menander comicus, apud quem hi senarii duo leguntur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 14장 4:2)
quo pravo proposito magis quam recto vel usitato, triumphalis arcus ex clade provinciarum sumptibus magnis erexit in Galliis et Pannoniis, titulis gestorum affixis, se (quoad stare poterunt monumenta) lecturis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 15:2)
Et acta super eo gesta non sine magno legebantur horrore, cum id voluminis publici contineret exordium:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 4:3)
Appositum est (ut existimo) tempus, ad has partes nos occasione magni principis devolutos, super Thraciarum extimis situque Pontici sinus, visa vel lecta quaedam perspicua fide monstrare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 1:1)
Hactenus arcus apex protendi existimatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 37:1)
Et haec quidem hactenus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 19:1)
Hactenus de instrumentis muralibus, e quibus pauca sunt dicta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 15:2)
Nam et oracula dubia legimus, quae non nisi casus discrevere postremi, ut fidem vaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum, maximum regnum deiecturum praedixerat Croesum, et aliam quae Atheniensibus ad certandum contra Medos oblique destinaverat mare, sortemque his posteriorem, veram quidem, sed non minus ambiguam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 9:1)
quam ante regnum Cyri superioris, et incrementa , legimus Asiae reginam totius, Assyriis domitis, quorum plurimos pagos in vocabulum permutatos, belli iure possedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 27:2)
Sed hactenus responderunt, quod cum interiora occupaverint protinus gradientes Romani, se quoque utpote regnorum sequellas, victoribus accessuros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 1:2)
Legerat enim Aemilianum Scipionem, cum historiarum conditore Polybio, Megalopolitano Arcade, et triginta militibus, portam Carthaginis impetu simili subfodisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 16:2)
Accedebat his haut levius malum, quod lecta manus et copiosa (quae obsidebatur) nullis ad deditionem illecebris flectebatur, sed tamquam superatura, vel devota cineribus patriae, resistebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 11:1)
Erat etiam in hac eadem regione extentum spatium et rotundum, loricae ambitu circumclausum, destinatas regiis voluptatibus continens feras, cervicibus iubatis leones, armisque hispidos apros, et ursos (ut sunt Persici) ultra omnem rabiem saevientes, et alia lecta immania corpora bestiarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION