라틴어 문장 검색

dedit haec exordia lucis Eucherio puerumque ferens hic regia mater Augusto monstravit avo;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:91)
Nec post haec reor violentia caeli nobis ista, sed nostro potius accidere vitio, qui rem rusticam pessimo cuique servorum velut carni-fici noxae dedimus, quam maiorum nostrorum optimus quisque et optime tractaverat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 3:1)
Pro portione etiam facultatum quam optime pater familiae debet habitare, ut et libentius rus veniat et degat in eo iucundius.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 8:1)
Hic idem tamen umor, quamvis nocentis naturae, temporibus hiemis edomitus imbribus mitescit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 3:3)
Optime autem salubribus, ut dixi, locis ad orientem vel ad meridiem, gravibus ad septentrionem villa convertitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 5:1)
Optime solutis servis cellae meridiem aequinoctialem spectantes fient;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 3:2)
Itaque optime inter Kalendas et Idus Septembris aratur ac subinde iteratur, ut primis pluviis aequinoctialibus conseri possit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 11:5)
Reliquum quod semini superest, in tabulatum, quo fumus pervenit, optime reponas, quoniam si umor invasit, vermes gignit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 3:1)
Faenum autem demetitur optime ante quam inarescat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 1:1)
illic pinguem terram, hic mediocrem desiderat, longeque praecedit maiorem, quia et imbres et ventos fortius patitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 8:3)
quippe cum se frequenter impleant et id, quod ediderunt, optime tueantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 14:2)
Humillimis tabulatis aptior Visula brevem materiam, durum folium et latum exigit, cuius amphtudine fructus suos optime adversus grandinem tuetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 22:1)
ut primae vineae centenas amphoras iugeratim praeberent, cum prata et pascua et silvae, si centenos sestertios in singula iugera efficiant, optime domino consulere videantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 3:3)
Sic enim optime et viviradices et reliqua semina, quae deposuerimus, convalescent, simul ac tenera humus nullis herbis irrepentibus umorem stirpibus praebuerit, nec duritia soli novellas adhuc plantas velut arto vinculo compresserit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 3:1)
Perticae cacuminum modicae plenitudinis, quae tamen dupondiarii orbiculi crassitudinem non excedat,optime panguntur eousque dum ad solidum demittantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION